|
Hic ponit ipsam destructionem civitatis: et primo ponitur excitatio ad
videndum: quid tu vides? Ut supra. Secundo visio: et dixi: ollam
succensam, quod signat combustionem civitatis, et faciem, fundum,
Aquilonis, unde ignis accendebatur. Ezech. 24: pone ollam super
prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et confletur in
medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. Tertio
ponitur expositio: et dixit dominus, et primo exponitur in generali:
ab Aquilone, idest a rege Babylonis, qui ad Aquilonem erat respectu
terrae sanctae, habitatores terrae, Jerusalem, vel aliarum
adjacentium, quae per ipsum vastatae sunt. Infra 10: ecce veniet
commotio magna de terra Aquilonis, ut ponat civitates Juda
solitudines et habitacula draconum. Secundo prosequitur totum rei
ordinem. Et primo ponitur exercitus convocatio: quia ecce ego
convocabo, inspirando, regnorum, subjectorum Nabuchodonosor.
Isaiae 5: levabit signum in nationibus procul. Secundo ponitur
civitatis obsidio: et veniet (...) solium, tentorium, in
introitu portarum, quasi usque ad muros obsidebunt. Isa. 22:
equites ponent sedes suas in porta, et revelabitur operimentum Judae.
Vel ponit ipsam captivitatem urbis: et tangitur id quod habetur infra
39: ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in
porta media. Tertio ponitur habitantium punitio: et loquar judicio,
non verbis, sed poenis. Ezech. 16: judicabunt te judiciis
adulterarum, et effundentium sanguinem. Tu ergo accinge. Hic docet
exercendi modum: et primo ut prompte exequatur: accinge lumbos tuos,
quasi qui parat se ad velociter eundum. Job 40: accinge sicut vir
lumbos tuos. Secundo quod secure: et circa hoc primo excludit
timorem. Ne formides. Ezech. 3: ne timeas eos, neque metuas a
facie eorum, quia domus exasperans est. Isaiae 51: quis tu ut
timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum ita
arescet, et oblitus es domini factoris tui, qui tetendit caelos, et
fundavit terram; et formidasti tota die a facie furoris ejus qui te
tribulabat, et paraverat ad perdendum? Ubi est nunc furor
tribulantis? Secundo promittit fortitudinem ad resistendum: ego
quippe dedi te hodie in civitatem, ad alios sustentandum, in
columnam. Isa. 50: dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam
sustentare eum qui lapsus est, verbo, et ut in se non deficiat. Et
in murum aereum. Ezech. 3: ut adamantem et ut silicem dedi faciem
tuam. Tertio promittit hostium frustrationem: et bellabunt, et non
praevalebunt, non poterunt te a veritate avertere. Infra 15: dabo
te populo huic in murum aereum fortem; et bellabunt adversum te, et
non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam te: dicit
dominus. Circa praedicta sciendum primo, quod alicujus Deus potest
habere notitiam approbationis, ut dictum est. Praevisionis. Eccl.
23: domino Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et post
perfectum respicit omnia. Praedestinationis. 2 Tim. 2: novit
dominus qui sunt ejus. Gratiae infusionis. Joan. 10: cognosco
oves meas et cognoscunt me meae. Specialis familiaritatis. Exod.
33: et teipsum novi ex nomine. Glorificationis. Eccl. 44:
cognovit illum in benedictionibus suis, et dedit illi hereditatem.
Item notandum, quod aliquos tangit dominus corripiendo. Job 19:
miseremini mei, miseremini mei saltem vos amici mei, quia manus domini
tetigit me. A peccatis mundando. Matth. 8: et Jesus tetigit
eum, dicens: volo mundare. Gratiam infundendo. Cant. 5:
dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad
tactum ejus. In gratia confortando. Dan. 10: et ecce manus
tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum
mearum. Fervorem excitando. Psal. 143: tange montes, et
fumigabunt. Item notandum, quod anima peccatrix dicitur olla propter
concupiscentiae fervorem. Job 41: fervescere faciet quasi ollam
profundum maris, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. Propter operis
carnalitatem. Mich. 3: ossa eorum confregerunt, et conciderunt
sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. Propter maculae
nigredinem. Nahum 2: facies omnium sicut nigredo ollae. Item
notandum, quod praedicta olla succenditur igne inordinati amoris.
Psal. 79: incensa igne, et suffossa ab increpatione vultus tui
peribunt. Irae, et contentionis. Isa. 50: ecce omnes vos
accendentes ignem accincti flammis. Aeternae damnationis. Deuter.
32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad Inferni
novissima. Item notandum, quod Diabolus dicitur Aquilo propter
tentationis impetum. Eccl. 43: vox tonitrui ejus verberavit
terram, tempestas Aquilonis, et congregatio spiritus. Quia impedit
boni operis fructum. Cant. 4: surge Aquilo, et veni Auster,
perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Quia siccat lacrymarum
fluvium. Prover. 25: ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies
tristis linguam detrahentem. Item notandum, quod munitur Ecclesia,
vel anima, divino auxilio. Zach. 2: ego ero eis ignis in
circuitu, et in gloria ero in medio ejus. Angelorum praesidio.
Isa. 33: munimenta saxorum sublimitas ejus. Sanctorum patrum
exemplo. Cant. 4: turris David collum tuum, quae aedificata est
cum propugnaculis. Fratrum subsidio. Prov. 18: frater qui
adjuvatur a fratre quasi civitas firma. Sacramentorum remedio.
Cant. 8: ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum
coram eo quasi pacem reperiens.
|
|