|
Hic ostendit populi dignitatem, ut ex hoc appareat eorum culpa
gravior, et poena justior. Et dividitur in tres partes. In prima
ostendit eorum dignitatem ex divina majestate; in secunda ex divino
foedere, cap. 11: verbum quod factum est a domino ad Jeremiam; in
tertia ex dimissa adhaesione, vel protectione, cap. 13: haec dicit
dominus ad me. Circa primum duo. In primo ostendit dignitatem eorum
in comparatione ad alios populos, ex hoc ipso quod verbum domini
colebant; in secunda comminatur poenam, quia cultum Dei repulerunt
per idolatriam, ibi, congrega de terra confusionem tuam. Circa
primum duo. Primo ostendit differentiam deorum; secundo ex hoc
concludit destructionem cultorum, ibi, stultus factus est omnis homo.
Circa primum tria. Primo discernit Deum verum a falsis diis,
quantum ad dominii majestatem: secundo quantum ad durationis
aeternitatem, ibi, doctrina vanitatis eorum; tertio quantum ad
divinitatis veritatem, ibi, sic ergo dicetis eis. Circa primum duo.
Primo ostendit idolorum vanitatem, et infirmitatem, secundo divinam
majestatem, ibi, non est similis tui, domine. Circa primum duo.
Primo proponit praeceptum, ut non flectantur ad idolatriam, neque
gentium imitatione, juxta vias; neque caelestium magnitudine, a
signis caeli nolite metuere, ita scilicet quod in eis divinitatem
credatis; vel quod necessitatem habeant super ea quae dependent ex
libero arbitrio. Deut. 4: ne forte elevatis oculis ad caelum,
videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus adores
ea, et colas quae creavit dominus Deus ut ministerium cunctis gentibus
quae sub caelo sunt. Secundo probat propositum, ponens idolorum
vanitatem: leges populorum, quibus ad idolatriam se obligant, vanae,
quia inutiles, et sine veritate divinae scientiae. Sap. 13: vani
sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Et hanc
vanitatem probat ex substantiae vilitate quantum ad materiam, quia
lignum. Isa. 44: succidit cedros, tulit ilicem, et quercum,
quae steterat inter ligna saltus. Quantum ad causam efficientem
principalem. Opus manus; et instrumentalem, in ascia. Sap. 13:
infelices sunt, et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt
deos opera manuum hominum, et cetera. Isa. 44: fecit illud in
angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri
quasi speciosum hominem habitantem in domo. Quantum ad formam
decoris. Argento. Baruch ult.: ligna eorum polita a fabro, ipsa
etiam inaurata, et inargentata, falsa sunt, et non possunt loqui.
Et compositionis, clavis, et malleis. Isa. 41: confortavit
faber aerarius percutiens malleo, eum qui cudebat tunc temporis,
dicens: glutino bonum est: et confortavit eum clavis, ut non
moveretur. Probat etiam ex operis infirmitate, quia non habent
operationem sensitivam, neque intellectivam: in similitudinem palmae
quae non intelligit, quamvis decora sit, et non loquentur, quantum ad
actum rationis, portata, scilicet ab aliis, quia incedere non
valent, quantum ad operationem sensitivae animae. Ps. 113: os
habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures
habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus
habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non
clamabunt in gutture suo. Tertio concludit intentum: nolite ergo
timere: quaedam enim colebantur, ut bene facerent; quaedam, ne
male. Isa. 41: bene quoque, aut male si potestis facite, et
loquemur, et videamus simul.
|
|