Lectio 2

Hic ostendit divinae dominationis majestatem: et primo ostendit singularem potentiam: magnus, in seipso, et magnum nomen, in hominum opinione. Et ex hoc concludit timorem: quis non timebit? Supra 5: me ergo non timebitis, ait dominus, et a facie mea non dolebitis? Secundo ostendit suam singularem scientiam: et primo excludens sapientiae aequalitatem: tuum est enim decus. Apoc. 7: benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio, honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen. Secundo ostendens eorum fatuitatem in comparatione ad divinam sapientiam; et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter insipientes, in divinis, fatui, in humanis. 1 ad Cor. 3: sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum.