|
Hic ostendit differentiam quantum ad aeternitatem: et primo ostendit
idolorum inceptionem quantum ad eorum substantiam, quae de ligno facta
sunt: doctrina vanitatis eorum, sapientum in gentibus, lignum, idest
idolum de ligno factum. Ab hoc enim sapientia vana ipsorum cernitur.
Et quantum ad argentea, argentum; et quantum ad aurea, aurum de
Ophir, opus, scilicet haec sunt, artificis, et opus manus; quasi
etiam vile opus. Ps. 113: simulacra gentium, argentum et aurum,
opera manuum hominum. Et quantum ad eorum ornamenta, hyacinthus:
constat enim, illud quod factum est, incepisse. Baruch ult. opertis
autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem
domus, qui est plurimus inter eos. Secundo proponit Dei
aeternitatem, adjungens veritatem, et majestatem: quia Deus verus et
sempiternus. Isa. 40: Deus sempiternus, dominus qui creavit
terminos terrae, non deficiet. Et ex his concludit timorem: ab
indignatione ejus commovebitur terra; quasi dicat: etiam insensibilia
ipsius iram sentiunt: non sustinebunt prae timoris magnitudine. Ps.
17: commota est, et contremuit terra, fundamenta montium conturbata
sunt.
|
|