|
Hic ostendit differentiam quantum ad divinitatis veritatem: quam primo
excludit ab idolis, ostendens in eis non esse divinam operationem: sic
ergo dicetis eis, cultoribus idolorum. Unde in Hebraeo, Chaldaeo
sermone scriptum est: pereant, idest cultus eorum cesset Ps. 18:
caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat
firmamentum. Secundo ostendit in Deo esse divinam operationem: et
primo quantum ad creationem essentialium partium mundi: qui facit
terram, quantum ad infima, praeparat orbem, quantum ad summa.
Prov. 3: dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos
prudentia. Ps. 103: extendens caelum sicut pellem, qui tegis
aquis superiora ejus. Secundo quantum ad passiones aeris, ut non
solum priora a primis esse credantur, sicut quidam philosophi dicunt;
sed etiam omnium auctor, quasi operans in omnibus. Et primo quantum
ad ea quae fiunt ex materia humida, sicut nubes, et pluviae: ad
vocem, ad praeceptum, ab extremitatibus, propter abundantiam aquarum
in circuitu terrae. Secundo quantum ad ea quae fiunt ex materia humida
et sicca, fulgura: immutat ordinem, quia post fulgura frequenter
sequitur pluvia. Tertio quantum ad ea quae fiunt ex sicca materia: et
educit de thesauris, de occultis causis, et locus in quibus
generantur. Psal. 134: educens nubes ab extremis terrae, fulgura
in pluviam fecit.
|
|