|
Hic concludit destructionem cultorum: et primo ponit idolatrarum
ignominiam quantum ad stultitiam: stultus factus est, apparuit, a
scientia sua, qua idolum finxit. 1 Cor. 1: stultam fecit Deus
sapientiam hujus mundi. Et quantum ad confusionis poenam, confusus
est. Ps. 96: confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui
gloriantur in simulacris suis. Et assignat causam ex idolorum
falsitate: quoniam falsum est, vanitate, vana, et finitione. In
tempore visitationis suae peribunt. Sap. 14: quod factum est, cum
illo qui fecit, tormenta patietur. Secundo excludit Judaeorum
gloriam: non est his similis pars Jacob. Psalm. 15: dominus pars
hereditatis meae, et calicis mei, tu es qui restitues hereditatem meam
mihi: quia felicitas cujuslibet est sua pars. Thren. 3: pars mea
dominus, dixit anima mea, propterea expectabo eum. Virga
hereditatis, quasi sceptrum ipsius, quia hereditarium regnum ipsius
est. Vel virga, quasi sors. Deut. 32: pars autem domini populus
ejus, Jacob funiculus hereditatis ejus.
|
|