|
Hic comminatur eis poenam, quia hanc dignitatem non servaverunt: et
primo comminatur poenam; secundo propheta petit misericordiam ibi,
scio, domine, quia non est hominis via ejus. Circa primum tria.
Primo comminatur poenam; secundo, poenae causam, ibi, quia stulte
egerunt pastores; tertio, poenae ordinem, ibi, vox auditionis ecce
venit. Circa primum duo. Primo dominus praesignat poenam
obsidionis: congrega, in urbe, de terra, de agris, confusionem,
idest fructus tuos, qui sunt confusione digni. Supra 8: congregans
congregabo eos, ait dominus. Et poenam captivitatis: quia haec dicit
dominus: ecce ego longe projiciam habitatores terrae in hac vice,
quasi dicat: ulterius non parcam: ita ut non inveniantur, in urbe:
vel quia major pars mortua est. Thren. ult.: projiciens repulisti
nos. Secundo populus ex hoc territus plangit futuram poenam: et primo
in generali, plangens poenam, vae mihi. Infra 30: insanabilis
fractura tua, quia pro peccatis. Et promittit patientiam: ego autem
dixi: plane haec infirmitas mea est, quasi pro peccatis mihi debita,
et portabo illam, patienter. Mich. 7: iram domini portabo,
quoniam peccavi ei. Secundo in speciali quantum ad destructionem
domorum: tabernaculum, quia domus ita facile sicut tentoria destructa
sunt, funiculi, quibus tentoria extenduntur. Supra 4: repente
vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae. Et quantum ad
afflictionem habitatorum, filii mei, Baruch. 5: exierunt abs te
pedibus ducti ab inimicis. Non est qui extendat, quasi qui
reaedificet.
|
|