|
Hic petit misericordiam: et primo ostendit petendi necessitatem: non
est hominis via, quantum ad electionem, ut ambulet, quantum ad
executionem, dirigat, quantum ad ordinationem in finem; et ita nec in
potestate nostra resistere, nec Chaldaei impugnare; sed totum
dependet ex tua dispositione. Psal. 36: a domino gressus hominis
dirigentur, et viam ejus volet. Prov. 16: cor hominis disponit
viam suam; sed domini est dirigere gressus ejus. Secundo ponit
petitionem qua petit populus misericordiam: corripe me in judicio,
consuetae misericordiae, non condemnationis, de quo in Psalm.
142: non intres in judicium cum servo tuo domine, quia non
justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: et non in furore,
secundum debitae vindictae mensuram, ne forte ad nihilum redigas me:
justum enim esset ut peccans in Deum ab ipso relinqueretur, et sic in
nihilum tenderet. Et sic non facit contra praeceptum domini supra
14: tu ergo noli orare pro populo isto quia non petit ut non
puniantur, sed ne omnino deleantur. Psalm. 37: domine ne in
furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Et petit
hostibus iram. Effunde indignationem: et assignat causam, quia
comederunt. Psalm. 78: effunde iram tuam in gentes quae te non
noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt: quia
comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt. Nota, quod stultus
est homo a scientia Dei: propter cordis elationem. Rom. 1:
dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. Propter inquirendi
curiositatem. Act. 26: multae litterae ad insaniam te deduxerunt.
Propter scientiae incertitudinem. Isa. 47: haec scientia tua, et
sapientia tua decepit te. Propter operis perversitatem. Sap. 2:
excaecavit enim eos malitia eorum. Item nota, quod debet portari
divina percussio patienter: propter affectum percutientis. Prov.
1: disciplinam domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias, cum ab
eo corriperis. Propter conscientiam criminis. Mich. 7: iram
domini portabo, quoniam peccavi ei. Propter expectationem muneris.
Jac. 5: beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus
fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus
se. Propter inutilitatem murmuris. Thren. 3: quid murmuravit homo
vivens, vir pro peccatis suis?
|
|