|
Hic ostendit populi dignitatem ex hoc quod cum Deo pacto inito
foederati erant: et primo ponit pactum, et transgredientibus
comminatur poenam; secundo disputat de punientis justitia, cap.
12: justus quidem tu es, domine. Circa primum duo. Primo
proponit confoederationem; secundo foederis transgressionem, ibi,
quia contestans contestatus sum. Circa primum duo. Primo inducitur
propheta ad annuntiandum, audite tu, et qui tecum sunt: boni sunt,
et ita quasi privilegiati. Et dices ad eos. De hoc pacto Ezech.
16: operui ignominiam tuam, et juravi tibi, et ingressus sum pactum
tecum, ait dominus Deus, et facta es mihi. Secundo inducitur
populus ad observandum: et primo proponit rationes duas, quarum primam
sumit a poena transgredientium, maledictus vir. Deut. 27:
maledictus vir qui non permanserit in sermonibus legis hujus, nec eos
opere perfecerit. Et assignat justitiam: in die qua eduxi eos de
terra Aegypti; quasi dicat: justum est puniri illos qui post tot
beneficia ingrati sunt: fornace, propter afflictionem, ferrea,
propter duram dominationem. Deut. 4: vos autem tulit dominus, et
eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium,
sicut est in praesenti die. Et ponit pacti formam: dicens, in quo
aliquid petit, scilicet obedientiam: audite, et aliquid promittit,
scilicet divinae familiaritatis gloriam: et eritis mihi in populum, et
ego ero vobis in Deum. Supra 7: hoc verbum praecepi eis dicens:
audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus et
cetera. Secundam rationem sumit ex praemio observantium: ut
suscitem, quia jam quasi periit captivitate imminente, lacte, propter
abundantiam animalium, melle, propter abundantiam terrae nascentium.
Vel hyperbolice in his duobus abundantia omnium bonorum designatur.
Deut. 6: multipliceris amplius, sicut pollicitus est dominus Deus
patrum tuorum tibi terram lacte, et melle manantem. Secundo ponitur
prophetae assensio: respondi, amen; idest, vere fecisti quod
promisisti; vel fiat hoc quod promittis. Deut. 27: et dicet omnis
populus, amen. Tertio inducitur conclusio, ut scilicet observent:
et dixit dominus. Isa. 40: exalta in fortitudine vocem tuam.
|
|