|
Hic ostendit quomodo pactum transgressi sunt: et primo peccando in
Deum; secundo peccando in prophetam, ibi, tu autem, domine,
demonstrasti mihi, et cognovi. Circa primum duo. Primo proponit
culpam; secundo comminatur poenam, ibi, quamobrem haec dicit
dominus. Circa primum tria. Primo ostenditur diligens admonitio,
tum ex juratione, contestans, quasi adjurans; tum ex temporis
continuitate, in die qua eduxi, tum ex temporis opportunitate, mane
consurgens, quando homo magis paratus est ad intelligendum. Supra
7: et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens. Secundo
ponitur inobedientis populi transgressio: et non audierunt. Isa.
56: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam
suam, a summo usque ad novissimum. Tertio ponitur culpae aggravatio
ex obstinatione: et induxi super eos: quia nec per poenas, nec per
beneficia, quae in pacto legis continebantur eis indicto correcti
sunt. Prov. 1: quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et
non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et
increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo et
subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit. Ex conjuratione:
inventa est conjuratio; quasi dicat: omnes communiter peccant, ac si
ad hoc conjurassent: est enim conjuratio, consensus juramento firmatus
ad aliquid faciendum. Isa. 8: omnia quae loquitur populus iste
conjuratio est. Et ex consuetudine, reversi sunt. Oseae 7:
reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt quasi arcus dolosus.
Quarto inducitur conclusio: irritum fecerunt. Oseae 6: ipsi autem
sicut Adam transgressi sunt pactum, ipsi praevaricati sunt in me.
Prov. 2: reliquit ducem pubertatis suae, et pacti Dei sui oblita
est.
|
|