|
Hic contra incorrigibilem culpam comminatur inevasibilem poenam: et
primo ponitur poena, ecce ego. Isa. 24: qui explicuerit se de
fovea, tenebitur laqueo. Secundo excludit evasionis remedia: et
primo quod non juvabuntur orationibus propriis fusis ad Deum:
clamabunt ad me, et non exaudiam eos. Proverb. 1: invocabunt me,
et non exaudiam. Et fusis ad idola: et ibunt civitates Juda. Isa.
45: nescierunt qui levant signum sculpturae suae, et rogant dominum
non salvantem. Et adjungit idolorum multitudinem: secundum numerum
enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda. Ezech. 16: fecisti
prostibulum in cunctis plateis, ad omnem caput viae aedificasti signum
prostitutionis tuae. Supra 2 idem. Neque etiam orationibus
alienis: tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis
laudem, ut me quasi misericordem laudans, ad misericordiam provoces.
1 Reg. 16: usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum, ne
regnet super Israel? Supra 7 idem. Secundo quod non juvabuntur
sacrificiorum oblationibus, assignans reprobationis rationem: quid est
quod dilectus? Scilicet populus Juda, in domo, in templo colens ibi
idola. Ezech. 8: fili hominis, putas ne vides tu quod isti
faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut
procul recedant a sanctuario meo? Et ponit sacrificiorum
reprobationem: numquid carnes? Scilicet animalium immolatorum.
Heb. 10: impossibile est sanguine hircorum et taurorum auferri
peccata. Tertio ostendit quod non juvabuntur propriis viribus: et
circa hoc duo. Primo commemorat pristinam gloriam: olivam uberem,
quantum ad abundantiam ramorum, in quo signatur multitudo populi,
pulchram, quantum ad virorem coloris, in quo prosperitas florens, et
virtus animi virens, fructiferam, quantum ad copiam fructuum, in quo
abundantia bonorum operum, et magnorum, speciosa, quantum ad
compositionem partium, in quo designatur ordinatio debita populi.
Vocavit, ut talis fama undique de te exiret. Oseae 14: erit quasi
oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. Secundo praedicit futuram
poenam, primo proponens ipsam poenam: ad vocem loquelae, idest ad
imperium Nabuchodonosor, vinea, idest domus Israel, exarsit in ea
ignis, ad litteram, fructeta, scilicet homines, et ea quae ad eos
pertinebant. Vel loquelae grandis, quia ex tali vocatione grandia de
te sensisti, et ideo poenam meruisti. Is. 27: in praelio gradiar
super eam, succendam eam pariter. Secundo punientis potentiam,
dominus exercituum. 1 Reg. 2: dominus mortificat et vivificat,
deducit ad Inferos et reducit, et cetera. Tertio ponit causam, pro
malis. Deut. 32: ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus,
et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo qui non
est populus, et in gente stulta irritabo illos.
|
|