|
Hic ostendit quomodo transgressi sunt peccando in ipsum prophetam: et
hoc quidem quod dicitur, ad litteram convenit Jeremiae, qui in odium
populi venit, propter mala quae praedicebat; sed persecutio Jeremiae
figurabat passionem Christi, sicut dicit illa Glossa. Videtur autem
hoc superiori sententiae contraire, in qua quae dicta sunt, personae
Christi aptavimus non Jeremiae, et cetera. Sed omnes prophetae in
typum salvatoris pleraque gesserunt, et quod in praesenti in Jeremia
completum est, hoc in futurum de domino prophetavit. Circa hoc ergo
tria. Primo enim propheta proponit culpam adversariorum: et primo
communis culpae revelationem: demonstrasti, interiori revelatione,
ostendisti, exterioribus signis, studia, machinationes eorum contra
me. Isa. 8: in forti manu sua erudivit me, ne irem in via populi
hujus et cetera. Et proponit revelationis necessitatem, quia per se
cogitationem scire non poterat, nec suspicari propter suam
innocentiam, quae talia non merebatur. Et ego quasi agnus, et non
cognovi. Christus etiam secundum hominem in via cognitionem illam
accepit a Deo, qua omnia scivit per gratiam unionis, sicut alii
accipiunt ea quae sciunt per gratiam revelationis. Isa. 53: quasi
agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. 1 Cor.
2: quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis
qui est in ipso? Ps. 93: dominus scit cogitationes hominum,
quoniam vanae sunt. Mittamus lignum, idest taxum, ut sic venenatus
moriatur, eradamus, ita quod nulla memoria ipsius remaneat, sicut in
tabula rasa praecedentis Scripturae. Mystice mittamus lignum, idest
corpus Christi in lignum crucis: vel lignum in panem, idest per
lignum crucis scandalum doctrinae ejus suscitemus, quae panis est.
Isa. 53: quia abscissus est de terra. Secundo propheta petit
vindictam, allegans auctoritatem et potentiam per quam potest: tu
autem, domine Sabaoth, idest exercituum: justitiam per quam vult,
qui judicas juste, scientiam per quam scit, et probas renes, idest
affectiones, corda, idest cogitationes, videam ultionem tuam ex eis,
ex persona Christi, qui scilicet obstinati sunt: pro aliis enim
orat. Luc. 23: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt. Thren. 3: vidisti, domine, iniquitatem illorum adversum
me, judica judicium meum. Et assignat causam: tibi enim revelavi,
non quasi nescienti, sed totam causam meam in te ponens. Ps. 54:
jacta cogitatum tuum in domino; et ipse te enutriet. Tertio dominus
comminatur poenam: et primo resumit malitiam: propterea haec dicit
dominus ad viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam, ad
interficiendum. Ps. 37: vim faciebant qui quaerebant animam meam.
Et addit causam hujus malitiae: et dicunt: non prophetabis; quasi,
sic solum mortem evadere poteris, si prophetare cesses. Isa. 30:
qui dicunt videntibus, nolite videre. Secundo comminatur poenam,
primo praedicens visitationem: propterea haec dicit dominus. Ps.
88: visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata
eorum. Secundo poenae determinationem: juvenes eorum. Infra 15:
qui ad gladium, ad gladium, qui ad famem, ad famem, et cetera.
Tertio punientis potestatem: inducam enim malum, ego scilicet qui
possum. Infra 17: indue super eos diem afflictionis, et duplici
contritione contere eos. Mystice per viros Anathoth, qui
interpretatur obedientia, significantur viri Jerusalem, qui quondam
domino obedientes, Christum postea persecuti sunt. Nota, quod
sanctus dicitur oliva propter pinguedinem, in quo devotio. Rom.
11: socius radicis, et pinguedinis olivae factus es. Propter olei
nitorem, in quo contemplatio. Zach. 4: isti sunt duo filii olei,
qui assistunt dominatori universae terrae. 3 Reg. 6: fecit in
oraculo duos Cherubim de lignis olivarum, decem cubitorem
altitudinis. Propter foliorum virorem, in quo virtus mentis. Gen.
8: reversa est columba ad vesperam, portans ramum olivae virentibus
foliis in ore suo. Propter fertilitatem, in quo abundantia bonorum
operum. Ps. 31: ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei,
speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi.
Propter pulchritudinem, in quo sanctorum gloria. Eccli. 24:
quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta
aquas. Oseae 14: erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut
Libani.
|
|