|
Hic ponitur domini responsio: et primo ponit poenae comminationem;
secundo poenae consolationem, ibi. Haec dicit dominus et cetera.
Circa primum duo. Primo comminatur poenam quantum ad divini auxilii
destitutionem: reliqui domum, scilicet templum, ut non defendam,
hereditatem, populum Israel. Isa. 19: hereditas autem mea
Israel. Supra 9: derelinquam populum meum, et recedam ab eis,
quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum, et cetera. Et
quantum ad hostium oppressionem, dedi dilectam, idest Judaeos, quos
quasi animam meam diligebam. Secundo ponit culpam, primo significans
culpae magnitudinem: facta est mihi hereditas, scilicet populus,
quasi leo, ferox ad impugnandam me. Dedit vocem, blasphemiae.
Psalm. 9: insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua.
Secundo miratur animi instabilitatem: numquid avis discolor hereditas
mea mihi? Quasi dicat, quandoque mihi, quandoque idolis adhaerens,
tincta, sordibus peccatorum, per totum, quia omnes mali sunt. 3
Reg. 18: usquequo claudicatis in duas partes? Si dominus ipse est
Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum. Vel potest
esse sensus. Numquid eam ita caram teneo sicut hujusmodi aves
pulchras, ut tandem non abjiciam? Ut discoloritas ad decorem
referatur. Ezech. 16: vestivi te discoloribus, et calceavi te
hyacintho. Vel hoc quod dicit, reliqui domum, etc. possunt esse
verba prophetae, qui ut annuntiaret verbum Dei, mortis periculo se
exposuit, et domum, et patriam reliquit, et a compatriotibus suis
quasi leonibus, et variis dolositate, et plenis malitia, insidias
perpessus fuit. Mystice sunt verba Christi, qui domum, et patriam
relinquere dicitur in mundum veniens, quia ad modum relinquentis se
habuit, quando in infirmitate abscondit majestatem. Hereditatem,
caelestem patriam. Prosperantur impii propter hereditatis amissionem.
Genes. 25: dedit Abraham Isaac filio suo cuncta quae possederat,
filiis autem concubinarum largitus est munera. Propter imperfectam
remunerationem. Matth. 6: amen dico vobis, receperunt mercedem
suam. Quia non sunt digni divina correctione. Ezech. 16:
requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te. Oseae
4: non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super
sponsas vestras cum adulteraverint. Hebr. 12: si extra disciplinam
estis, cujus participes facti sunt omnes; ergo adulteri, et non filii
estis. Propter morbi desperationem. Thren. 2: magna est velut
mare contritio tua. Quis medebitur tibi? Infra 30: insanabilis
fractura tua, pessima plaga tua. Propter eorum dejectionem. Psal.
72: verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum
allevarentur. Rom. 1: propter quod tradidit eos Deus in reprobum
sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, et cetera.
|
|