|
Hic comminatur poenam in speciali: et primo poenam captivitatis;
secundo poenam sterilitatis terrae, ibi, seminaverunt triticum, et
spinas messuerunt. Circa primum tria. Primo determinat poenam,
designans occisionis magnitudinem, ad devorandum, cadaverum
multitudinem. Ezech. 39: haec dicit dominus Deus: dic omni
volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: convenite, et
properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo
vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes, et
bibatis sanguinem. Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum
terrae bibetis, et cetera. Hostium afflictionem quantum ad
interfectos, pastores multi, idest principes Chaldaeorum. Supra
6: ad eam venient pastores, et greges eorum. Vineam, domum
Israel. Isa. 5: vinea enim domini, domus Israel est. Vel
pastores, principes populi, demoliti sunt, per occisionem. Et
quantum ad oppressos servitute, et captivitate, conculcaverunt.
Isa. 5: auferam sepem ejus, et erit in direptionem. Et terrae
desolationem: dederunt portionem (...) luxitque super me, quamvis
tarde. Oseae 2: et dicet: vadam, et revertar ad virum meum
priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. Secundo ponit
poenae causam: desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est
qui recogitet, Dei mandata, et beneficia. Isa. 5: propter hoc
captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Tertio
ponit poenae mensuram, primo ostendens multitudinem hostium: super
omnes vias; quasi dicat, omnes vias implent, deserti, quod est inter
Jerusalem et Babyloniam. Supra 4: ventus urens in viis quae sunt
in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum, et ad purgandum
et cetera. Secundo multitudinem interfectorum, quia gladius vel
pestilentiae, vel etiam Chaldaeorum. Deuteron. 32: gladius meus
devorabit carnes. Tertio consolationis defectum: non est pax; quasi
dicat nullus immunis erit. Isa. 57: non est pax impiis dicit
dominus Deus.
|
|