|
Hic ostendit populi dignitatem ex divina adhaesione. Et dividitur in
duas partes. In prima ponit similitudinem; in secunda similitudinis
adaptationem, ibi, et factum est verbum domini ad me. Circa primum
tria. Primo significatur populi assumptio ad divinam familiaritatem,
ubi ponitur domini jussio: vade, ad litteram ad locum ubi talia
venduntur: quia ipse Deus prior ad populum venit. 1 Joan. 4: non
quasi nos dilexerimus Deum; sed quoniam ipse prior dilexit nos.
Posside, a me, scilicet ut proprio jure possideas sicut dominus
hereditatem. Isa. 19: hereditas autem mea Israel. Tibi, in
usum tuum, sicut populus in gloriam Dei. Isa. 43: populum istum
formavi mihi, laudem meam narrabit. Lumbare, quod lumbis adhaeret,
in quibus concupiscentia amoris: sic est populus in amorem divinum
assumptus. Oseae 11: in funiculis Adam traham eos, in vinculis
caritatis. Lineum, quod rude de terra tollitur, sed cultu humano
decoratur: sic ille populus cultu divino. Ezech. 16: transiens
autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo et cetera. Et in
aquam non inferes illud. Job 38: accinge sicut vir lumbos tuos:
interrogabo te, responde mihi. Ubi eras quando ponebam fundamenta
terrae? et cetera. Et quia per facta prophetarum, et non solum per
verba divina mystice exprimuntur: unde dicitur Oseae 12: in manibus
prophetarum assimilatus sum: ponitur etiam praecepti impletio,
possedi; in quo notatur prophetae obedientia. Gen. 6: Noe vir
justus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo
ambulavit, et cetera. Secundo significatur populi repulsio: et
factus est sermo domini ad me secundo dicens. Tolle, a te; sic
abjiciam populum a me: vade ad Euphratem, per quem significatur
potentia Assyriorum et Chaldaeorum, per quos captivatus est populus.
Isa. 8: adducet super eos dominus aquas fluminis fortes et multas,
regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus. Et ascendet super omnes
rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus, et ibit per Judam
inundans, et transiens usque ad collum veniet. Absconde: sic
populus, quasi aquis absconsus, absorbebitur: infra 51: absorbuit
me, quasi draco replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me,
in foramine, ne cum aqua defluat; in quo significatur quod de populo
reliquiae futurae essent, et non totus periret. Supra 4:
consummationem autem non faciam. Tertio significatur populi reductio:
ubi primo significatur ipsa reductio: et factum est post dies
plurimos, ad significandum quod multis annis in captivitate erunt.
Infra 29: cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni,
visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos
ad locum istum. Tolle inde: sic ego reducam populum. Ezech. 36:
tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris,
et adducam vos in terram vestram. Secundo significatur populi
dispositio: et ecce computruerat: sic populi potentia, et pulchritudo
consumpta erat. Ezech. 15: numquid utile erit ad opus? Etiam cum
esset integrum non erat aptum ad opus, quanto magis cum illud ignis
devoraverit, et combusserit, nihil ex eo fiet operis?
|
|