|
Hic ponitur similitudinis adaptatio: et circa hoc duo facit. Primo
adaptat similitudinem quantum ad poenam: sic putrescere faciam, ut
omnis vigor, et decor pertranseat. Joel. 1: computrescent jumenta
in stercore suo. Et quantum ad poenae causam, scilicet
inobedientiam, populum justum. Exod. 33: dixit dominus ad
Moysen: loquere filiis Israel. Populus durae cervicis es et
cetera. Et erunt sicut lumbare. Isa. 30: comminuetur sicut
conteritur lagena figuli contritione pervalida. Et quantum ad divinae
familiaritatis gratiam: sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri,
sic agglutinavi mihi omnem domum Israel. Deuter. 30: en domini
Dei tui caelum est, et caelum caeli, terra, et omnia quae in ea
sunt, tamen patribus tuis conglutinatus est dominus, et amavit eos,
elegitque semen eorum post eos; idest vos de cunctis gentibus, sicut
hodie comprobatur. Secundo prosequitur specialiter poenae ordinem:
dices ergo: et circa hoc duo. Primo ostendit imminens periculum,
ponens exemplum: omnis laguncula, idest quilibet de populo,
implebitur vino, tribulationis. Isa. 41: triturabis montes, et
comminues, et quasi pulverem tolles. Exempli contemptum, et dicent.
Job 12: quis enim haec quae nostis ignorat? Et ipsius
expositionem: et dices ad eos: quantum ad cordis caecitatem,
ebrietate ut quid agant ignorent. Isa. 29: fluctuamini, et
vacillate, inebriamini, et non a vino, et cetera. Et quantum ad
captivitatem, et dispergam, ne se mutuo consolentur. Oseae 13:
consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres
dividet. Quantum ad sententiae severitatem: non parcam et non
concedam, quasi ad movendum eos, quia obstinati vel convincendum,
quia aperte mali. Prov. 6: zelus, et furor viri non parcet in die
vindictae, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro
redemptione dona plurima. Secundo dat eis utile consilium ad
evadendum, ut scilicet humilientur, audite; et primo ad totam plebem
proponens consilium contra superbiae vitium: nolite elevari, per
superbiam. Locutus est, hoc consilium, vel poenas quas praedixi.
Psal. 74: nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui
adversus Deum iniquitatem: et contra Dei praeceptum: quae sunt
initia omnis peccati: date domino Deo vestro gloriam. Deuteronom.
32: date magnificentiam Deo nostro: Dei perfecta sunt opera et
omnes viae ejus judicia. Resumens imminens periculum caecitatis
cordis, antequam contenebrescat, idest, antequam superveniant vobis
tribulationes, in quibus nesciatis quid facere. Joan. 12:
ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant.
Captivitatis: antequam offendant, ducti in captivitatem, ad montes
caliginosos, scilicet Babyloniae propter altitudinem, vel ex defectu
visus, vel ex multitudine vaporum. Isa. 13: super montem
caliginosum levate signum, exaltate vocem et cetera. Et sententiae
severitatis: expectabitis lucem, idest divinam consolationem, et non
habebitis. Supra 8: expectavimus pacem, et non erat bonum; tempus
medelae, et ecce formido. Et designans poenam contra consilii
contemptum, ponens prophetae compassionem: quia si non audieritis, in
abscondito plorabit anima vestra; quasi, ne offendantur victores.
Isa. 22: recedite a me, amare flebo. Nolite incumbere ut
consolemini me super vastitate filiae populi mei. Ezech. 24: non
plangetis neque flebitis; sed tabescetis in iniquitatibus vestris. Et
compassionis rationem: plorans plorabit, et deducet oculus meus
lacrymas, quia captus est grex domini. Infra 50: grex perditus
factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque
vagari in montibus. Secundo dat idem consilium ad regem, invitans ad
humilitatem, hic regi, scilicet Jeconiae, et dominatrici, scilicet
matri ejus, quia cum matre se tradidit Nabuchodonosor. 4 Reg.
penul.: sedete in terra, in signum humilitatis. Isa. 47:
descende, sede in pulvere virgo filia Babylon, sede in terra. Et
assignat rationem ex regni amissione: quoniam de capite descendit
corona. Thren. ult.: cecidit corona capitis nostri. Ex urbium
obsidione: civitates Austri, quia sors Judae ad Austrum erat.
Josue 15: qui aperiat, obsidionem solvens, scilicet Aegyptius.
Et ex populi captivitate, translata est. Thren. 1: migravit
Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis, habitavit
inter gentes, nec invenit requiem. Tertio ponit idem consilium ad
regiam civitatem: et primo inducit ad humilitatem; secundo miratur
obstinationem, ibi, vae tibi Jerusalem. Inducit autem ad
humilitatem ex quatuor. Primo ex hostium potestate, proponens hostium
potentiam, levate, per considerationem, qui venitis ab Aquilone,
contra fortes. Supra 6: ecce populus venit de terra Aquilonis,
gens magna consurget a finibus terrae. Et excludens subditorum
fiduciam: ubi est grex? Quasi multitudo populi quae tibi erat
subjecta; quasi dicat: civitas regalis et sacerdotalis non poterit
tibi prodesse. Ezech. 34: ecce ego ipse super pastores. Requiram
gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant
gregem meum, nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo
gregem meum de ore eorum, et non erit ultra ejs in escam. Et
assignans causam quare in manus hostium tradatur, tollens
excusationem, quid dices? Ad excusationem tui. Job 9: si voluerit
contendere cum eo, non poterit respondere ei. Et assignans rationem,
tu enim docuisti, dum eos in auxilium tuum vocans, conditiones tuas
eos scire fecisti. Supra 2: insuper malitias tuas docuisti vias
tuas. Vel tangit ostensionem thesauri ab Ezechia factam nuntiis regis
Babylonis. Isa. 39. Secundo ex dolorum afflictione, comminans
dolorem: numquid non dolores apprehendent te? Supra 4: vocem quasi
parturientis audivi, angustias ut puerperae. Et assignans rationem ex
peccatorum multitudine: quia si dixeris in corde tuo: quare venerunt
mihi haec? In poenam. Verecundiora, turpissima peccata, plantae
affectiones. Job 22: propter malitiam tuam plurimam, et infinitas
iniquitates tuas. Vel tangit hic quod ducti sunt in captivitatem
pedites, et etiam in transitu fluviorum oportebat eos membra turpia
denudare, et nudi pedes; et ideo plantae eorum polluebantur luto et
pulvere. Isa. 47: denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum,
revela crura, transi flumina, revelabitur ignominia tua, et videbitur
opprobrium tuum. Et ex peccantium obstinatione: si immutare; quasi
dicat, difficiliter potestis converti, Aethiops, propter naturalem
infectionem peccati, pardus, propter dolositatem, vel diversitatem
peccatorum, cum didiceritis, propter consuetudinem. Prov. 22:
proverbium est: adolescens juxta viam suam, et cum senuerit non
recedat ab ea. Tertio inducit ad humilitatem ex futura captivatione,
comminans captivitatis dispersionem: et disseminabo. Psal. 82:
Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
Et Psal. 58: disperge illos in virtute tua. Et assignat
rationem: haec sors tua, tibi pro peccatis tuis debita, in mendacio.
Isa. 27: in mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit judicabit
eam; et cetera. Quarto ex peccatorum revelatione. Et primo ponit
comminationem: et ego nudavi, turpitudinem peccatorum tuorum, contra
faciem, ut temetipsam recognosceres. Et apparuit, etiam aliis.
Ezech. 16: nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnes
turpitudinem tuam. Et assignat rationem: super colles in agro vidi
abominationes tuas; quasi dicat: quia publice peccasti, publice
punieris. Supra 2: in omni colle sublimi, et sub omni ligno
frondoso tu prosternebaris meretrix. Ultimo admiratur obstinationem:
vae tibi. Usquequo post me, venis vel post me ambulare te jactas?
Psal. 4: filii hominum usquequo gravi corde, ut quid diligitis
vanitatem, et quaeritis mendacium? Nota, quod vinum mystice aliud
est bonum, aliud malum. Est enim bonum vinum sapientiae
contemplationis. Prov. 9: bibite vinum quod miscui vobis. Divini
amoris. Cant. 8: dabo tibi poculum ex vino condito et mustum
malorum granatorum meorum. Compunctionis Psal. 59: potasti nos
vino compunctionis. Est autem vinum malum fraudulentae deceptionis.
Deut. 32: fel draconum vinum eorum, venenum aspidum insanabile.
Carnalis delectationis. Apoc. 18: de vino irae fornicationis ejus
biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt.
Divinae indignationis. Apoc. 14: si quis adoraverit bestiam, et
imaginem ejus, et acceperit characterem in fronte sua, aut in manu
sua; hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae
ipsius. Item notandum, quod spiritus sanctus dicitur Auster propter
calorem. Job 37: nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata
fuerit terra Austro? Propter splendorem. Habac. 3: Deus ab
Austro veniet, et sanctus de monte Pharam. Operuit caelos gloria
ejus. Propter volatus elevationem. Job 39: numquid per sapientiam
tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum? Propter
pluviarum multiplicationem. Psal. 125: converte domine,
captivitatem nostram, sicut torrens in Austro. Propter arborum
fructificationem. Cant. 4: veni Auster, perfla in hortum meum,
et fluent aromata illius.
|
|