|
Hic incipit propheta interponere orationem suam pro eis ad Deum, ut
in aliquo misericordiam consequantur, saltem post aliqua flagella. Et
dividitur in duas partes. In prima ponitur quaedam disceptatio
prophetae cum domino, ad impetrandum, postmodum in secunda ponitur
finalis determinatio, cap. 15: et dixit dominus ad me, et cetera.
Circa primum duo. In prima ponitur populi afflictio, quae est
orationis occasio, in secunda ponitur prophetae cum Deo disceptatio,
ibi, si iniquitates nostrae. Circa primum duo. Primo ponit
prophetiae titulum, hoc est verbum, interioris revelationis, quod
factum est de sermonibus, exterius annuntiandis, siccitatis, quae
imminente captivitate eis supervenit. Vel de sermonibus siccitatis,
idest de siccitate sermonibus digna. Secundo prosequitur siccitatis
incommodum: et primo quantum ad afflictionem hominum, quantum ad potus
penuriam, ponens tristitiam: luxit Judaea, afflicta siti. Isa.
24: luxit vindemia, et infirmata est vitis, et ingemuerunt omnes
qui laetabantur corde. Portae, judices qui in portis sedebant,
corruerunt, a pristina laetitia, obscuratae sunt, idest involutae
tenebris tribulationis. Thren. 2: defixae sunt in terra portae
ejus, perdidit, et contrivit vectes ejus. Vel quia prae nimia
siccitate muri dissolvebantur, et ita cadentibus portis, propter aquae
defectum reparari non poterant. Clamor, conquestionis et planctus.
Isa. 24: clamor erit super vino in plateis, deserta est omnis
laetitia, translatum est gaudium terrae. Et assignat tristitiae
causam: majores miserunt minores suos ad aquam. Isa. 41: egeni et
pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Et
quantum ad sterilitatem terrae, plagam in possessionibus: confusi
sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua, in signum confusionis.
Supra 12: confundemini a fructibus vestris propter iram furoris
domini. Et in cultoribus: quia non venit. Joel. 1: confusi sunt
agricolae, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit
messis agri, vinea confusa est, et ficus elanguit. Secundo ponit
afflictionem sylvestrium animalium, quantum ad cervos: nam et cerva in
agro peperit, et reliquit; quae multum circa custodiam filiorum
solicitatur. Job 39: numquid nosti tempus partus ibicum in petris,
vel parturientes cervas observasti? Et quantum ad onagros. Et
onagri, qui tamen diu sitim sustinent: Psalm. 103: expectabunt
onagri in siti sua: in rupibus, in quibus magis stat ventus,
traxerunt, in sitis refrigerium, quasi dracones, qui propter sitim
ventum trahunt. Supra 2: onager assuetus in solitudine, in
desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui.
|
|