|
Hic ponitur finalis et sententialis repulsio orationis prophetae pro
populo: et primo ponitur orationis repulsio; secundo ostenditur populi
obstinatio, quae, est causa hujus, cap. 17: peccatum Juda
scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino. Circa primum duo.
Primo interdicit prophetae ne pro populo oret; secundo praecipit ut
eorum, quasi excommunicatorem, consortium vitet, cap. 16: et
factum est verbum. Domini ad me dicens. Circa primum duo. Primo
ponitur repulsio orationis prophetae pro populo orantis; secundo quasi
desperans de salute populi, pro seipso orationem fundit, ibi, vae
mihi, mater mea. Circa primum duo. Primo repellitur oratio;
secundo ponitur repulsionis ratio: quis enim miserebitur tui,
Jerusalem? Circa primum duo. Primo ponitur repulsio orationis: si
steterint Moyses et Samuel, qui efficaces fuerunt in orando, eo quod
de populo soliciti et pro inimicis exoraverunt. De Moyse habetur
Exod. 22: de Samuele 1 Reg. 12. Anima, affectus; ac si
dicat: non est ex defectu orantis quod oratio non exauditur, sed ex
defectu populi pro quo oratur. Ezech. 14: et si fuerint tres viri
isti in medio ejus, Noe, Daniel et Job, ipsi in justitia sua
liberabunt animas suas. Et infra (ibidem): et si fuerint tres viri
in medio ejus, non liberabunt filios, neque filias; sed ipsi soli
liberabuntur. Secundo repulsio gentis, pro qua orabatur, et primo
quantum ad terminum a quo: ejice, ostende ejectos esse, a facie, ut
me non videant, et mea praesentia non defendantur. Genes. 4: ecce
ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et cetera.
Secundo quantum ad terminum ad quem, ponens quadruplex periculum:
quod si dixerint ad te, quo egrediemur? Dices ad eos (...): qui
ad mortem, ad mortem, pestilentiae; quasi dicat: diversi his
diversis poenis subjacebunt. Ezech. 5: tertia pars tui peste
morietur, et fame consumetur in medio tui; et tertia pars tui in
gladio cadet in circuitu tuo; tertiam vero partem tui in omnem ventum
dispergam, et gladium evaginabo post eos. Et excludit consolationis
remedium, sepulturae contra mortuos: et visitabo quatuor species,
dictas, scilicet mortem, gladium, famem et captivitatem. Et
superaddam canes. Supra 7: erit morticinum populi hujus in cibum
volucribus caeli, et bestiis terrae; et non erit qui abigat. Et
misericordiae quantum ad captivos: et dabo eos in fervorem, idest in
fervens odium, propter Manassem, qui multa mala fecit, 4 regum
21. Unde eodem 23: verumtamen non est aversus dominus ab ira
furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam, propter
irritationes quibus provocaverat eum Manasses. Punitur autem populus
pro peccatis regis, tum quia malus pro peccatis populi regnare
permittitur. Job 34: qui regnare facit hominum hypocritam propter
peccata populi: tum quia populus sequitur peccata regis. Eccl.
10: qualis rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.
Proverb. 29: princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes
ministros suos habet impios.
|
|