|
Hic assignatur repulsionis ratio: et primo ponitur quaestio
admirationis; et excluditur primo misericordia judicis: quis
miserebitur? Secundo satisfactio alicujus compatientis: aut quis
contristabitur? Tertio oratio mediatoris alicujus: aut quis ibit ad
rogandum? Ex quo Deus repulit, et in tot peccatis es. Oseae 1:
voca nomen ejus absque misericordia: quia non addam ultra misereri
domui Israel; sed oblivione obliviscar eorum. Secundo assignat
rationem repulsionis: et primo ex ingratitudine, ponens culpam: tu
dereliquisti. Isa. 1: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt
sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Et poenam: et extendam
manum meam super te. Isa. 9: in omnibus his non est aversus furor
ejus; sed adhuc manus ejus extenta. Secundo ex obstinatione: et
primo quia non flectuntur precibus, ponens culpam, laboravi rogans;
quasi dicat: toties rogavi ut converteremini; quasi dicat.
Laborassem, si possibile fuisset. Isa. 43: servire me fecisti in
peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Et
poenam: et disperdam eos ventilabro, exercitu Chaldaeorum, quasi
paleas de area, in portis terrae, idest usque ad extrema terrae:
porta enim est extrema pars domus, vel civitatis. Luc. 3: cujus
ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit
triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
Secundo quia non corriguntur flagellis: et primo ponit duritiam,
ponens flagella in generali: interfeci et perdidi, captivando. Supra
2: frustra percussi filios vestros; disciplinam non receperunt. Et
in speciali quantum ad mulieres, quae sunt magis miserabiles et
flebiles in amissione virorum: multiplicatae sunt mihi viduae ejus
super arenam, hyperbolice: quasi dicat, innumerabiles. Isa. 9:
pupillorum ejus, et viduarum non miserebitur. Et in amissione filii
unigeniti: et induxi vastatorem, interfectorem filii, meridie, in
quo potentia hostium, qui non ex insidiis, sed aperte pugnant,
repente, in quo impotentia ad resistendum, quia non praecaverunt.
Isa. 30: subito dum non speratur, veniet contritio ejus, et
cetera. Et etiam quantum ad mortem plurium filiorum simul, ponens
mortem prolis, infirmata filiis orbata, qui fortitudo sunt matris. 1
Reg. 2: donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat
filios, infirmata est. Et tristitiam matris: defecit anima, propter
mentis stuporem. Occidit ei sol, laetitiae, propter tristitiae
dolorem, quae obscurum facit cor, confusa, intus, erubuit, extra,
deficiente hoc in quo gloriabatur. Amos 8: occidet sol meridie, et
tenebrescere faciam terram in die luminis. Secundo comminatur poenam,
et residuo, scilicet a praedictis flagellis. Deut. 28: tradet te
dominus corruentem ante hostes tuos, et per unam viam egredieris contra
eos, et per septem fugiet, et dispergeris per omnia regna terrae.
|
|