|
Hic propheta quasi desperans de populo, orat pro seipso. Et primo
ponitur ipsius conquestio, proponens adversariorum discordiam; vae
mihi; idest, imminet ex hoc quod natus sum. Rixae, idest propter
quem rixa sit, eo quod vitia, et mala praenuntio, discordiae, aliis
me impugnantibus, et aliis defendentibus. Hoc etiam in Christo
completum est. Job 10: quare de vulva eduxisti me, qui utinam
consumptus essem, ne oculus me videret? Excludit discordiae causam,
quae maxime solet ex contractibus oriri. Non foeneravi. Omnes
maledicunt. Ps. 108: maledicent illi, et tu benedices. Qui
insurgunt in me confundantur, servus autem tuus laetabitur. Secundo
ponitur domini consolatio: dicit dominus. Et primo quantum ad salutem
propriam in promotione sui, et suorum in bonis: si non reliquiae,
idest qui adhaerent tibi (non enim habuit filios ut infra 16), in
bonum, erunt. Aposiopesis, supplendum, non mihi credatur. Et
quantum ad liberationem a malis: si non occurri, paratus ad auxilium.
2 Cor. 1: benedictus Deus, et pater domini nostri Jesu
Christi, pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui
consolatur nos in omni tribulatione nostra. Secundo quantum ad
adversariorum afflictionem, comminans hostem implacabilem. Et primo
excludit hostium concordiam, quia cum propheta concordare voluerunt:
numquid Judaeorum populus, qui est ferrum, propter duritiam, et
aes, propter impatientiam, foederabitur ferro ab Aquilone, idest a
Chaldaeis? Quasi dicat, non. Supra 6: aes, et ferrum universi
corrupti sunt. Defecit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum.
Vel tu ferrum, dura praedicans illis, qui sunt ferrum et aes,
foederari non potes. Joan. 15: nolite mirari si odit vos mundus:
scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Secundo excludit
confoederationis fiduciam, tum ex muneribus: divitias tuas, et
thesauros tuos in direptionem dabo gratis; quasi dicat, nihil tibi
proderunt, in omnibus, idest pro omnibus. Nahum 2: diripite
argentum, diripite aurum, et non est finis divitiarum ex omnibus vasis
desiderabilibus. Tum etiam ex precibus: et adducam, quasi dicat:
non poteritis eos rogare, quia non intelligent. Isa. 6: levabit
signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae.
Tertio assignat causam: quia ignis succensus est. Deuter. 32:
ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad Inferni
novissima, devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta
comburet.
|
|