|
Hic ponitur prophetae petitio: et primo ponitur ipsius oratio;
secundo domini responsio, ibi, propter hoc, haec dicit dominus.
Circa primum tria. Primo ponit divinae consolationis solatium,
proponens divinam cognitionem, tu scis, quid patior, et quid feci.
Recordare, per effectum misericordiae. Thren. 3: recordare
paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. Petit
consolationem, et visita me, consolando. Job 10: visitatio tua
custodivit spiritum meum. Et excludit dilationem: noli in potentia.
Eccl. 5: altissimus enim est patiens redditor. Secundo allegat
meritum, proponens opprobrium quod pro Deo sustinuit patienter,
ponens illatam injuriam; scito, effectu te scire ostende, propter
te, dum mandatis tuis obediens, dura populo nuntiabam. Ps. 68:
quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam.
Et spiritualem patientis laetitiam: inventi sunt, quasi opere
expleti, et comedi, delectatus in eis. Ps. 118: quam dulcia
faucibus meis eloquia tua. Super mel ori meo. Ponens etiam causam:
quoniam invocatum est nomen tuum super me, dum scilicet dicor propheta
domini. Supra 14: nomen tuum invocatum est super nos. Proponit
etiam consortium quod vitavit prudenter, ponens solitudinem: non sedi
in Concilio ludentium, multo minus iniquorum, ne gravitatem, cordis
deponerem, et ut mandatis tuis vacarem. Tob. 3: numquam cum
ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem
me praebui. Ponens interiorem exaltationem: et gloriatus sum a facie
manus tuae, corrigentis. 2 Cor. 12: libenter gloriabor in
infirmitatibus meis. Vel manus consolantis spiritualibus donis.
Ponens etiam solitudinis rationem: solus sedebam, quoniam
comminatione replesti me, quasi dicat: tot amaritudinibus opprimebar
quod non vacabat mihi ludere. Thren. 3: replevit me amaritudine.
Tertio miratur inflicti doloris aculeum, ponens dolorem: quare factus
est dolor meus perpetuus? Quasi dicat: unde est quod post tantas
preces, post tot merita tribulatio non recedit? Infra 30:
insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Secundum Judaeos,
loquitur in persona Jerusalem. Et adjungit consolationem: facta est
mihi quasi mendacium aquarum infidelium; quasi dicat: in hoc tamen
consolabor, quod cito transiturae sunt hujusmodi angustiae, sicut
aquae infideles quae ex pluviis congregantur. Psal. 68:
intraverunt aquae usque ad animam meam. Vel hoc dicit propter dolum
adversariorum.
|
|