|
Hic ponitur domini exaudientis responsio. Et primo promittit
promotionem in beatis, quantum ad vitae rectitudinem: si converteris,
alios ad me a peccatis, convertam te, ab angustiis, stabis, per
vitae rectitudinem, vel contemplationis eminentiam. 3 Reg. 17:
vivit dominus in cujus conspectu sto. Jac. ult.: qui converti
fecerit peccatorem ab errore viae suae, liberabit animam ejus a morte,
et operiet multitudinem peccatorum. Et quantum ad praedicationis
auctoritatem: et si separaveris pretiosum a vili, distinguendo
scilicet opera mala a bonis, os meum, quia per te loquar. Matth.
10: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui
loquitur in nobis. Secundo quantum ad liberationem a malis: et primo
a malis culpae: convertentur ipsi ad te; quasi dicat: ipsi
imitabuntur te, et non tu eos. 1 Cor. 4: rogo vos, imitatores
mei estote, sicut et ego Christi. Secundo a malis poenae: et primo
promittit fortitudinem: et dabo te populo huic in murum aereum fortem.
Supra 1: dedi te in civitatem munitam, et in columnam ferream, et
in murum aeneum super omnem terram, regibus Juda, et principibus
ejus, et sacerdotibus, et populo terrae; et bellabunt adversum te,
et non praevalebunt: quia ego tecum sum, ait dominus, ut liberem te.
Secundo promittit defensionem, et bellabunt. Psal. 22: nam si
ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum
es. Tertio promittit liberationem, et liberabo. Isa. 43: noli
timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo. Notandum, quod
sancti gloriantur in bono virtutis. In tribulationum passione. Rom.
5: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus. In
proximorum conversatione. 2 Corinth. 7: multa mihi fiducia est
apud vos, multa gloriatio pro vobis. In conscientiae puritate. 2
Cor. 1: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.
Item gloriantur sancti in Deo, in divina dilectione ostensa per
passionem. Galat. ult.: mihi absit gloriari nisi in cruce domini
nostri Jesu Christi. In divina cognitione. Supra 9: in hoc
glorietur, qui gloriatur, scire, et nosse me. In divina
imitatione. Eccli. 23: magna gloria est sequi dominum; longitudo
enim dierum assumetur ab eo.
|
|