|
Hic assignatur causa praedictae poenae: et primo ponitur quaestio:
quare locutus est dominus super nos omne malum grande istud? Prover.
30: talis est via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os
suum dicit: non sum operata malum. Secundo ponitur domini responsio:
dices ad eos. Et primo ponit culpam in transgressione patrum: quia
dereliquerunt. Supra 2: me dereliquerunt fontem, aquae vivae, et
foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.
In imitatione filiorum, ne possent se excusare per id quod dicitur
Ezech. 18: patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum
obstupuerunt. Sed et vos pejus operati estis. Matth. 23: implete
mensuram patrum vestrorum. Secundo comminatur poenam: et primo ponit
poenae comminationem quantum ad captivitatem: et ejiciam vos; et
quantum ad servitutem: et servietis diis, serviendo eorum cultoribus.
Thren. 1: migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem
servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Deut.
28: in gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies
vestigio pedis tui. Secundo promittit consolationem, ponens
juramentum quasi signum: propterea ecce dies; quasi dicat: hoc majus
beneficium reputabitis, quam quod liberati estis de Aegypto; et
illius quasi obliti, hoc semper in memoriam habebitis. Isa. 43:
ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. Infra 23, idem.
Et explicans beneficium, et reducam. Ezech. 36: tollam quippe
vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris; et reducam vos
in terram vestram. Tertio ponit captivitatis conditionem, ecce ego:
et primo describit captivitatem Babyloniorum, piscatores, scilicet
Chaldaeos, qui quasi in mari prosperitatis, et voluptatis viventes,
eos ceperunt. Habac. 1: facies homines quasi pisces maris, et
quasi reptilia non habentia ducem. Et Romanorum: et post haec mittam
venatores, scilicet Romanos, qui eos quasi bestias pro crudelitate
homicidii venati sunt. Thren. 3: venatione ceperunt me quasi avem
inimici mei gratis. Secundo assignat captivitatis rationem, ponens
cognitionem culpae: quia oculi mei super omnes vias eorum. Prov.
16: omnes viae hominum patent oculis ejus, spirituum ponderator est
dominus. Et comminationem poenae. Et reddam primum, idest ante
dictam consolationem, duplices, scilicet quantum ad cultum idolorum;
propter quod sequitur: quia contaminaverunt: et quantum ad
perversitatem morum, et abominationibus suis impleverunt hereditatem
meam. Psal. 105: infecta est terra in sanguinibus, et
contaminata est in operibus eorum. Tertio ponit captivitatis
utilitatem, scilicet conversionem gentium; vel eorum qui cum Judaeis
sub Zorobabel in Jerusalem reversi sunt; vel eorum qui ad fidem
Christi sunt conversi: quia caecitas ex parte contingit in Israel,
donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret:
Rom. 11. Circa quod tria facit. Primo ponitur prophetae
exultatio, designata in confessione divinae laudis: domine fortitudo
mea, ad alios debellandum, robur, ad perseverandum, refugium, si
deficiam. Psal. 17: diligam te, domine fortitudo mea, dominus
firmamentum meum, et refugium meum. Secundo ponitur gentium
conversio. Ad te gentes venient. Isa. 42: cantate domino
canticum novum, laus ejus ab extremis terrae. Peccati confusio: vere
mendacium, scilicet idolum, quod divinitatem, et auxilium mentitur.
Supra 3: vere mendaces erant colles, et multitudo montium. Et
pristini erroris confutatio: numquid faciet sibi homo deos? Et ipsi
non sunt dii, scilicet homines facientes. Sapien. 15: quomodo
enim sibi similem homo poterit Deum fingere? Tertio assignat
conversionis bonum: idcirco, idest ut gentes convertantur, eis,
Judaeis, per vicem hanc; quasi dicat, ulterius non parcam, manum,
correctionis. Vel eis, gentibus, manum, Christum. Psalm. 9:
cognoscetur dominus judicia faciens, in operibus manuum suarum
comprehensus est peccator. Item Psal. 143: emitte manum tuam de
alto, eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum
alienorum. Notandum, quod quaedam est manus divinae dispositionis.
Sap. 7: in manu ejus et nos, et sermones nostri, et omnis
sapientia, et operum scientiae disciplina. Divinae liberalitatis.
Psal. 103: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
Divinae protectionis. Isa. 49: sub tegumento manus suae protexit
me. Divinae correctionis. Psal. 38: a fortitudine manus tuae ego
defeci in increpationibus. Divinae liberationis. Job 5: percutit,
et manus ejus sanabunt. Divinae operationis. Eccli. 36:
glorifica manum, et brachium dexterum. Et divinae condemnationis.
Ad Hebr. 10: horrendum est incidere in manus Dei viventis.
|
|