|
Hic ostenditur explicite populi obstinatio, quae est reprobationis
causa: unde primo ostendit eorum obstinatam malitiam; secundo
consummatam poenam, 19 cap.: haec dicit dominus et cetera. In
prima duo. In prima ponuntur obstinationis causae; secundo probatur
ipsa obstinatio per experimentum, 18 cap.: verbum quod factum est
ad Jeremiam a domino. Prima in duas. In prima ponit causas
obstinationis, in secunda revocat eos ad cultum pristinae religionis,
ibi, haec dicit dominus et cetera. Circa primum duo. Primo tangit
unam causam, scilicet affectum iniquitatis, ponens culpam, in qua
ponit exemplum: peccatum Juda, duarum tribuum, scriptum est, idest
affectui eorum ita profunditus impressum, praecipue idolatriae, sicut
Scriptura, quae fit ferreo stylo, in ungue, idest in adamante, qui
est lapis politus ad modum unguis. Zach. 7. Cor suum posuerunt ut
adamantem, ut non audirent legem, et verba quae misit dominus
exercituum in spiritu suo sancto per manum prophetarum priorum. Vel
peccatum, idest sententia pro peccato. Et exponit peccati affectum:
exaratum, idest profundatum, super latitudinem, idest super cor
dilatatum in affectione peccati: unde cor sic dilatatum est loco
adamantis, et cornua ararum, idest idolorum, sunt loco styli ferrei.
Praeceperat enim Deus ut ex altari procederent quatuor cornua, in
quibus penderet craticula, Exod. 27: et simile fecerant in aris
idolorum. Oseae 8: multiplicavit sibi Ephraim altaria ad
peccandum, factae sunt ei arae in delictum. Ponit etiam affectus
signum in successione prolis: cum recordati fuerint filii eorum, in
affectu retinentes, in diversitate loci, ararum, quae in civitatibus
construebantur. Supra 2: sub omni ligno frondoso tu prosternebaris
meretrix. Et adjungens poenam, scilicet bonorum direptionem quae
pertinent ad necessitatem vitae, fortitudinem, idest bona, in quibus
putabas te fortem esse, sicut arena, castra. Supra 15: divitias
tuas, et thesauros in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis
tuis, et in omnibus terminis tuis. Idest, cum malitia tua ita
consummata fuerit ut filii patres imitentur, in omnibus locis idola
colentes, tunc fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in
direptionem dabo. Et bonorum quae pertinent ad cultum idolatriae,
excelsa tua, in quibus idola colebant. Ezech. 6: ecce ego inducam
super vos gladium, et disperdam excelsa vestra, et demoliar aras
vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos
vestros ante idola vestra. Comminatur etiam captivitatem:
relinqueris, o Jerusalem, ab hereditate, a populo tibi subjecto.
Vel, o gens, a terra, dum in captivitatem ibis. Thren. 1:
quomodo sedet sola civitas plena populo, facta est quasi vidua domina
gentium, princeps provinciarum facta est sub tributo? Comminatur et
servitutem: et servire faciam te inimicis tuis. Deut. 28: servies
inimico tuo quem immittet tibi dominus, in fame, et siti, et
nuditate, et omni penuria; et ponet jugum ferreum super cervicem
tuam, donec te conterat. Et tangens proximam poenae causam, scilicet
divinam iram, quae est voluntas puniendi: quoniam ignem succendisti.
Deut. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad
Inferni novissima. Secundo tangit aliam causam, scilicet fiduciam
impunitatis: maledictus homo qui confidit in homine. Promittebant
autem sibi impunitatem ex tribus. Primo ex potentia amicorum,
scilicet Aegyptiorum: et hanc primo tollit. Secundo ex multitudine
divitiarum, et hanc, ibi, perdix fovit quae non peperit. Tertio ex
incredulitate divinarum comminationum; et hanc ibi, ecce ipsi dicunt
ad me; ubi est verbum domini? Circa primum duo. Primo ponit
discretionem eorum qui confidunt in domino et in hominibus; secundo
inducit discretionis auctorem ibi, pravum est cor hominis. Circa
primum duo. Primo ponitur maledictio eorum qui confidunt in auxilio
humano, ubi ponit maledictionem: maledictus, quasi malo addictus.
Et ponit carnem brachium, idest fortitudinem; in quo ponitur spei
irrationabilitas, quia per carnem signatur humana fragilitas. Et a
domino recedit; in quo ostenditur ratio maledictionis: licet enim
confidere in homine sub Deo, non tamen ut relinquatur Deus. Et hoc
dicitur propter Judaeos, qui, Deo contempto, in Aegyptiis spem
ponebant. Isa. 31: vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium,
in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae
sunt, et super equitibus, quia praevalidi sunt; et non sunt confisi
super sanctum Israel, et dominum non requisierunt. Psalm. 145:
nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est
salus. Et ponit maledictionis similitudinem: erit enim quasi
myricae, quae viles habentur. Simmachus: quasi lignum infructuosum
in solitudine. Non videbit: quia ante liberationem de captivitate,
fere omnes mortui sunt. Sed habitabit; in quo ostenditur horror loci
captivitatis, non quod in se malus esset, sed eis qui in servitute
opprimebantur, in siccitate, in deserto, quod non colitur, sed est
sicci aeris, qui facit arbores infructuosas, salsuginis, quantum ad
siccitatem terrae, ex adustione humoris a sole. Ps. 106: posuit
flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Secundo ponitur
benedictio eorum qui confidunt in divino auxilio. Et primo ponit
benedictionem: benedictus vir qui confidit in domino, et erit dominus
fiducia ejus, ut scilicet in quocumque confidit, confidendi ratio sit
Deus. Ps. 2: cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui
confidunt in eo. Isa. 30: beati omnes qui expectant eum. Secundo
ponit similitudinem sumptam ex arbore, primo quantum ad radicum
firmitatem: et erit quasi lignum, in quo figuratur firmitas divinae
protectionis. Ps. 1: et erit tamquam lignum quod plantatum est
secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.
Secundo quantum ad foliorum viriditatem: et erit folium; in quo
significabitur prosperitas temporalis, et viror spiritualis.
Proverb. 11: justi quasi virens folium germinabunt. Tertio
quantum ad fructuum ubertatem; in quo significatur copia bonorum
operum: nec aliquando desinet facere fructum. Apocal. 21: per
menses singulos reddens fructum suum. Et quia Judaei possent dicere,
non posse fieri discretionem praemiorum pro diversitate cogitationum;
ideo consequenter inducit hujus discretionis auctorem. Et primo ponit
quaestionem, pravum est, idest multis malitiis involutum. Proverb.
20: sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri, sed homo
sapiens exhauriet illud. Secundo ponit responsionem: et ponit duo
quae sufficientem faciunt discretionem judicii: scilicet scientiam:
ego dominus scrutans corda; quantum ad cogitationes, renes, quantum
ad affectiones. Rom. 8: qui scrutatur corda scit quid desideret
spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. Et justitiam:
qui do unicuique iuxta viam suam, quantum ad cordis dispositionem,
fructum, quantum ad opus exterius. Isa. 3: dicite justo, quoniam
bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
|
|