|
Hic tangit secundum, unde scilicet spes impunitatis proveniebat,
scilicet divitiarum abundantiam: et primo tangit fiduciam malorum,
quae est in divitiis, sub similitudine perdicis, quae ova aliena
furatur, et super ea incubat, et tandem a pullis deseritur, tangens,
injustam congregationem, perdix fovit, et exponit: fecit divitias,
et non in judicio. Habac. 2: vae ei qui multiplicat non sua.
Usquequo et aggravat contra se densum luctum. Et ipsarum amissionem:
in dimidio dierum suorum derelinquet eas: quia in juventute morietur:
vel quia adhuc ipso vivente eas amittet, diripientibus Chaldaeis. In
novissimo, idest in divino judicio, vel in morte, quando invenientur
ei divitiae nihil profuisse, erit insipiens, idest apparebit. Ps.
48: et relinquet alienis divitias suas, et sepulcra eorum domus
illorum in aeternum. Job 12: ipse novit decipientem, et cum qui
decipitur. Secundo ponit spem justorum, quae est in cultu divino:
solium gloriae, idest expectatio et fiducia populi Israel est
templum, et arca, et propitiatorium, in quibus intelligitur cultus
divinus; quod dicitur solium gloriae altitudinis: ibi enim gloria
domini in revelationibus apparebat a principio legis datae, locus
sanctificationis, idest in quo sanctificamur, vel quem sanctificasti
coram nobis, et pro nobis. Supra 14: solii gloriae recordare, ne
irritum facias foedus tuum nobiscum. Et adjungit poenam discedentium
ab hac fiducia, ponens poenam: domine, omnes qui te derelinquunt,
confundentur, recedentes a te, in terra, captivitatis, scribentur,
quasi cives perpetuo ibi manentes; vel cum illis qui terrena sapiunt,
vel in terrenam corruptionem descenderunt: de quibus Psalm. 48:
vocaverunt nomina sua in terris suis. Et assignat causam: quia
dereliquerunt fontem aquae vivae. Supra 2: me dereliquerunt.
Tertio porrigit petitionem suam ad eum qui est sua expectatio: sana
me, a languoribus peccati, et angustiae quibus involvor, salvum me
fac, conservando in bonis, laus mea, quem laudo, vel in quo laudor.
Ps. 40: ego dixi: domine, miserere mei, sana animam meam, quia
peccavi tibi.
|
|