|
Hoc est tertium, unde eis fiducia impunitatis proveniebat, quia
divinis comminationibus non credebant: et circa hoc tria. Primo
ponitur incredulorum insultatio: ubi est verbum? Quasi dicat, non
venient. Isa. 5: qui dicitis: festinet, cito veniat opus ejus,
ut videamus, et appropriet, et veniat consilium sancti Israel, et
sciemus illud. Amos 5: vae desiderantibus diem domini. Ad quid
enim vobis? Secundo ponitur prophetae excusatio quantum ad constantiam
mentis: et ego non sum turbatus, propter eorum contradictionem,
sequens, implens quod mihi praecepisti, diem, praesentem vitam, quia
etiam paratus mori; vel prosperitatem et gloriam praesentem. 2
Corinth. 4: mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, vel ab
humano die. Et quantum ad veritatem praedicationis: tu scis
(...) rectum in conspectu tuo fuit, quamvis non eorum. Job
16: in caelo est testis meus. Tertio ponitur ipsius petitio: et
primo petit salutem: non sis tu mihi, quasi dicat: solum
indignationem tuam timeo. Job 9: aufert a me virgam suam, et pavor
ejus non me terreat. Matth. 10: nolite timere eos qui occidunt
corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius timete eum qui
potest animam et corpus perdere in Gehennam. Secundo petit incredulis
afflictionem in corde ex confusione, de culpa, confundantur. Psalm.
39: confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam ut
auferant eam. Et timorem poenae, pavent, Proverb. 10: pavor his
qui operantur malum. Sapient. 17: cum enim sit timida nequitia,
data est in omnium condemnationem. Et in corpore: induc super eos
diem afflictionis, in vita, contere, per mortem, duplici, gladio et
fame, vel anima et corpore.
|
|