|
Hic revocat eos ad cultum pristinae religionis quantum ad mandatum de
observatione sabbati, quod levissimum est, ut magis eorum obstinatio
ostendatur: et circa hoc duo facit. Primo determinat praedicationis
locum, in porta, ut quasi inviti cogantur audire. 2 Timoth.
ult.: insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa.
Filiorum, ipsi enim sunt populus meus; sed filii populorum sunt.
Per quam ingrediuntur: ipsa enim specialis porta erat juxta domum
regiam, per quam reges urbem ingrediebantur. Supra 7: sta in porta
domus domini, et praedica ibi verbum istud et cetera. Secundo
proponit praedicationis verbum: et dices ad eos: et circa hoc tria
facit. Primo ponit praeceptum, petens auditum, audite. Psalm.
2: et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram.
Promulgans praeceptum: haec dicit dominus: custodite, a peccato,
portare, extra civitatem, pondera, mercium, et opus, servile,
pertinens vel ad servitutem culpae, vel ad servitutem poenae: quia
etiam ab illis, quae peccata non erant, tenebantur abstinere; a
quibus omnibus nos non tenemur abstinere, sed secundum praeceptum
Ecclesiae ordinantis de hoc. Sanctificate, ut bonis operibus
vacetis. Exod. 20: memento ut diem sabbati sanctifices. Nehemiae
ult.: vidi in Juda calcantes in sabbato, portantes acervos, et
onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus, et
inferentes in Jerusalem die sabbati. Et contestatus sum et cetera.
Et ponit praecepti contemptum: et non audierunt. Supra 7: non
audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in
voluptatibus, et pravitate cordis sui mali, et cetera. Secundo
promittit obedientibus praemium: et erit, si audieritis: quantum ad
tria; in quibus civitas gloriosa erat: scilicet in dignitate regni;
et quantum ad hoc, ingredientur. Isa. 1: restituam judices tuos ut
fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. In multitudine
populi; et quantum ad hoc, et habitabitur: Isa. 62: non
vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius
desolata. Et quantum ad religionem templi: et venient de civitatibus
Juda, de circuitu Jerusalem, et de terra Beniamin, et de
campestribus, et de montuosis, et ab Austro, etiam ab Aegypto.
Isa. 60: offerentur super placabili altari meo, et domum
majestatis meae glorificabo. Tertio comminatur contemnentibus
incendium: si autem non audieritis (...) succendam ignem in
portis, quia portas intrantes Chaldaei ignem miserunt in civitatem.
Isa. 1: succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.
Nota, quod sancti fructificant per sapientiae contemplationem.
Eccl. 6: quasi is qui arat, et qui seminat, accede ad eam, et
sustine bonos fructus illius. Per caritatis fervorem. Cant. 5:
veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum
suorum. Per laudis confessionem. Heb. 13: per ipsum offeramus
hostiam laudis semper Deo, idest fructum labiorum confitentium nomini
ejus. Per meritoriam operationem. Psal. 84: etenim dominus dabit
benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Per proximorum
conversionem. Joan. 15: ut eatis, et fructum afferatis, et
fructus vester maneat. Item notandum, quod sequitur aliquis Christum
per carnis integritatem. Apoc. 14: virgines enim sunt, et
sequuntur agnum quocumque ierit. Per cordis intentionem. Philip.
3: sequor si quo modo comprehendam. Per tribulationis passionem. 1
Petr. 2: Christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum,
ut sequamini vestigia ejus. Per mandatorum observationem Job 23:
vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi et non
declinavi ex ea. Per gloriae receptionem. Eccli. 25: magna
gloria est sequi dominum; longitudo enim dierum assumetur ab eo.
|
|