|
Hic ostendit obstinationem ipsius populi quasi per experimentum: et
primo quia contemnunt praedicationem; secundo quia persequuntur
praedicatorem, ibi, et dixerunt: venite, et cogitemus contra
Jeremiam cogitationes. Circa primum duo. Primo ponitur praedicatio
revocans eos ad poenitentiam; secundo ponitur contemnentium
desperatio, ibi, qui dixerunt: desperavimus: post cogitationes enim
nostras ibimus. Circa primum duo. Primo designat dominus prophetae
revelationis locum: in domum figuli, ut ex ipsius operis similitudine
prophetia sumeretur: in quo significatur quod descendenti in
considerationem suae infirmitatis, verba domini revelantur. Prov.
3: cum simplicibus sermocinatio ejus. Descendi, accessi in
inferiorem partem civitatis, ubi hujusmodi artifices morabantur.
Secundo ponitur revelatum verbum. Et primo ponit similitudinem;
secundo ex similitudine sumit rationem, ibi, repente loquar adversus
gentem. Circa primum duo. Primo ponitur factum figuli, unde
similitudo sumitur, ponens vasis destructionem: et ecce ipse faciebat
opus super rotam, Eccl. 58: figulus sedens ad opus suum, et
convertens pedibus suis rotam, qui in solicitudine positus est semper
propter opus suum, et innumera est omnis operatio ejus. Et destructi
vasis restaurationem: conversusque fecit illud vas alterum. Sapien.
15: figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros
unumquodque vas, et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa,
et similiter quae his sunt contraria. Secundo ponit similitudinis
adaptationem: et factum est verbum domini ad me. Et primo ponitur
quaestio: numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domos
Israel? Isa. 64: et nunc domine, pater noster est tu, nos vero
lutum; et fictor noster tu, et opera manum tuarum omnes nos. Secundo
responsio: ecce sicut lutum: Sapien. 7: in manu ipsius et nos, et
sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientiae disciplina.
|
|