|
Hic sumit rationem ex praedicta similitudine. Sed objicitur contra id
quod dicitur hic, illud quod habetur Num. 23: non est Deus ut
homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur. Sed hoc non
potest esse sine mendacio, quod aliquis dicat futurum quod non
eveniat, neque sine mutatione, si poenitentiam agat. Ergo et
cetera. Ad quod dicendum quod est duplex prophetia secundum
Hieronymum in Glossa super Matth. cap. 1, scilicet
praedestinationis in his quae non dependent ex libero arbitrio, sed
tantum ex Dei dispositione, quae immutabilis est; et ideo hanc
necesse est omnibus modis evenire. Alia est praescientiae de his etiam
quae libero arbitrio non subjacent, sed procedunt a Deo secundum quod
Deus praescit finaliter eventum uniuscujusque rei. Et sic etiam
sententia divina non mutatur, facta mutatione in homine, sed non in
Deo. Et ideo poenitentia accipitur non secundum mutationem divinae
dispositionis, sed divinae sententiae prolatae secundum causas
inferiores. Et ideo dicit, repente, et subito, loquens de Deo ad
similitudinem hominis: dicitur enim aliquis repente loqui, quando sine
praemeditatione loquitur. Hoc autem convenit quando tantum ad
praesens, omissa futuri consideratione, respicit. Circa hoc ergo duo
facit. Primo ponit divinae sententiae revocabilitatem in malis,
ponens sententiae pronuntiationem, ut eradicem, auferendo omnem
firmitatem. Supra 1: constitui te hodie super gentes, et super
regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et
aedifices, et plantes. Et sententiae revocationem: si poenitentiam
egerit gens illa a malo suo (...) agam et ego poenitentiam. Oseae
11: conversum est in me cor meum, pariter conturbata est paenitudo
mea. Et in bonis, ponens sententiae promulgationem, et subito. Job
22: si reversus fueris ad omnipotentem, aedificaberis, et longe
facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Et revocationem, si fecerit
malum. Ezech. 18: si averterit se justus a justitia sua, et
fecerit iniquitatem juxta omnes abominationes quas operari solet impius
numquid vivet? Omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur:
in praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato suo quod
peccavit, in ipsis morietur. Secundo inducit cognitionem: et primo
proponit excogitatam poenam: nunc ergo dic viro Juda (...): haec
dicit dominus, ecce ego fingo, sicut figulus, malum, poenae. Isa.
45: ego dominus faciens pacem, et creans malum. Secundo concludit
poenitentiam: revertatur unusquisque a via sua mala, et vias, opera,
studia, cogitationes, dirigite, recta facite. Ezech. 33:
convertimini a viis vestris pessimis.
|
|