|
Hic ponitur contemnentium desperatio: et primo ponitur desperatio,
desperavimus. Supra 2: dixisti: desperavi, nequaquam faciam:
adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. Secundo ponitur
desperantium condemnatio: ideo haec dicit dominus. Et primo arguit in
eis horribilem culpam in comparatione gentium: interroga gentes.
Supra 2: transite ad insulas Cethim, et videte, et in Cedar
mittite, et considerate vehementer, et videte si factum est
hujusmodi, si mutuavit gens deos suos. Et certe ipsi non sunt dii.
Ezech. 5: contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes,
et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt. Ex
similitudine insensibilium, quae ordinem sibi a Deo praefixum tenent:
numquid deficiet de petra agri nix Libani? Et notandum quod Libanus
est mons magnus, et habet in summitate magnam latitudinem, in qua sunt
agri, et speluncae petrarum, in quas, quia radius solis non
pervenit, conservantur nives perpetuo. Aut evelli possunt aquae
erumpentes, ut non fluant de Libano, et aliis altis montibus? Quasi
dicat, non. Eccl. 3: didici quod omnia opera quae fecit Deus
perseverent in perpetuum. Non possumus eis quidquam addere, nec
auferre, quae fecit dominus ut timeatur. Ex conditione operum, quia
inutilia: frustra libantes, scilicet idolis. Rom. 6: quem ergo
fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? Quia
nociva, et impingentes, idest offendentes. Isa. 59: impegimus in
meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. Quia turpia,
in semitis saeculi, scilicet idolatriae, post quas saeculum totum
vadit. Job 22: numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam
calcaverunt viri iniqui, qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius
subvertit fundamentum eorum qui dicebant Deo: recede a nobis, et
scientiam viarum tuarum nolumus. Et difficilia: ut ambularent per eas
in itinere non trito, a sanctis patribus. Vel quia vana peccata
excogitabant. Sap. 5: ambulavimus vias difficiles, viam autem
domini ignoravimus. Numer. 20: via trita gradiemur. Secundo
comminatur stupendam poenam. Primo quantum ad terrae desolationem: ut
fieret terra eorum in desolationem. Ut consecutive. Thren. 1: o
vos omnes qui transitis per viam attendite, et videte, si est dolor
sicut dolor meus. Secundo quantum ad gentis destructionem: sicut
ventus, qui omnes fruges desiccat, inimico, Babylonico. Supra 4:
ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non
ad ventilandum, et ad purgandum. Tertio divini auxilii cessionem.
Dorsum, ad modum hominis irati. Deut. 32: abscondam faciem meam
ab eis, et considerabo novissima eo. Ps. 73: ut quid, domine,
repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
|
|