|
Hic ostenditur eorum obstinatio ex eo quod persequebantur praedicatores
eorum in figuram persecutionis Christi: et primo ponitur adversariorum
persecutio, ponens persequendi consilium, venite. Sapient. 2:
dixerunt impii cogitantes apud se non recte. Et infra (ibidem):
circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est
operibus nostris et cetera. Persecutionis argumentum: non enim
peribit lex, legis dispositio, sermo, divinae revelationis; quasi,
falso hoc futurum praedixit. E contra Ezech. 7: peribit lex a
sacerdote, et consilium a senioribus. Et persequendi modum, lingua,
detrahendo, et accusando. Non attendamus, quasi timentes
comminationes ipsius. Psalm. 63: exacuerunt ut gladium linguas
suas, firmaverunt sibi sermonem nequam. Eccl. 28: flagelli plaga
livorem facit, plaga autem linguae comminuet ossa. Secundo ponitur
prophetae oratio: et primo petit audientiam: attende, domine, ad
me, idest ad mea merita. Thren. 3: audisti opprobrium eorum,
domine, omnes cogitationes eorum adversum me. Secundo proponit
ingratitudinis culpam, ponens ingratitudinem: numquid redditur pro
bono malum? Quasi dicat: non est consuetum, non est justum.
Foveam, deceptionem, ut tollerent vitam meam. Psalm. 108:
posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Et
ingratitudinis probationem, recordare. 2 Mach. ult.: hic est
fratrum amator, et populi Israel; hic est qui multum orat pro
populo, et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei. Tertio
imprecatur poenam: et primo poenae inflictionem quantum ad pueros:
propterea da filios. Supra 15: qui ad gladium, ad gladium; et qui
ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
Quantum ad matrimonio utentes: fiant uxores eorum absque liberis.
Osea 9: da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. Et quantum
ad viros bellicosos: juvenes eorum confodiantur gladio in praelio,
audiatur clamor, planctus. Isa. 15: clamorem contritionis
levabunt. Secundo poenae occultationem, ut praecavere non possint:
adduces latronem, Nabuchodonosor, qui subito super eos veniat.
Abdias: si fures intrassent ad te, si latrones per noctem, quomodo
conticuisses? Et assignat rationem: quia foderunt foveam; quasi
dicat: justum est ut decipiantur qui me decipere voluerunt. Psalm.
56: laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam.
Et inducit probationem: tu autem, domine, scis. Thr. 3:
vidisti, domine, iniquitatem illorum adversum me, judica judicium
meum. Secundo excludit sententiae revocationem, excludens
misericordiam: ne propitieris, mundando a culpa, non deleatur,
liberando a poena. Psalm. 108. In memoriam redeat iniquitas
patrum ejus in conspectu domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
Et imprecatur poenam: fiant corruentes (...) abutere eis, idest
in malum utere, vel contra consuetudinem clementiae tuae. Isa. 3:
ruit Jerusalem, et Judas concidit: quia lingua eorum, et
adinventiones eorum contra dominum, ut provocarent oculos majestatis
ejus. Notandum, quod est quidam sibilus bonus divinae inspirationis.
Zach. 10: sibilabo eis, et congregabo illos quia redemi eos.
Humilis confirmationis. 3 Reg. 19: post ignem sibilus aurae
tenuis. Compassionis. Infra 49: omnis qui transibit per eam
stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus. Item est sibilus
malus iniquae persuasionis. Sapient. 17: serpentum sibilatione
commoti, tremebundi peribant. Insultationis. Thren. 2: omnes
transeuntes per viam sibilaverunt, et moverunt capita sua super filiam
Jerusalem: haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium
universae terrae? Et stuporis. Infra 25: ponam eos in stuporem,
et sibilum in solitudines sempiternas. Item super illud verbum, ut
loquerer pro eis bonum, nota, quod Christus loquitur pro nobis bonum
ad impetrandum veniam. Luc. 23: pater, ignosce illis, quia
nesciunt quid faciunt. Ad excusandam culpam. 1 Joan. 2:
advocatum habemus apud patrem Jesum Christum justum; et ipse est
propitiatio pro peccatis nostris. Ad Heb. 12: accessistis ad
testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius
loquentem quam Abel. Ad impetrandam gloriam. Joan. 17: volo ut
ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam
dedisti mihi.
|
|