|
Hic comminatur consummatam poenam: et primo designat praedicationis
locum: ad vallem filiorum Annon, quae est juxta introitum portae
fictilis, ubi figuli habitabant; et praedicabis ibi verba quae ego
loquor ad te. Ezech. 3: audies de ore meo verbum, et annuntiabis
eis ex me. Secundo ponit praedicationis verbum: et primo in loco a
Deo praefinito; secundo in templo, ibi, venit autem Jeremias de
Tophet. Circa primum duo. Primo praedicit eam verbo; secundo
praesignat eam facto ibi, et conteres lagunculam. Circa primum primo
comminatur poenam in generali, petens audientiam: dices, audite.
Ps. 2: et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram.
Praedicens poenam: haec dicit dominus (...) tinnient, quasi ex
commotione cordis prae stupore, sicut ex commotione magni soni. 1
Reg. 3: ecce ego faciam verbum in Israel, quod quicumque
audierit, tinnient ambae aures ejus. 4 Reg. 21: ecce ego inducam
mala super Jerusalem, et Judam, ut quicumque audierit, tinniant
ambae aures ejus. Et assignans causam, culpam populi: eo quod
dereliquerunt me. Isa. 1: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt
sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Et culpam regis quantum
ad simplex homicidium: et reges Juda. 4 Reg. 21: sanguinem
innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleretur Jerusalem
usque ad os. Et quantum ad homicidium junctum sacrilegio. Et
aedificaverunt excelsa Baalim. Ps. 105: effuderunt sanguinem
innocentem, sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum, quas
sacrificaverunt sculptilibus Chanaam. Secundo ponit poenam in
speciali: et primo quantum ad mala, quae passi sunt in urbis
captione, ponens interfectionem hominum: propterea ecce dies venient;
ubi designat occisorum multitudinem, et non vocabitur amplius locus
iste Tophet. Supra 7 idem. Consilii dissipationem: et dissipabo
consilium Juda, quod debellare Nabuchodonosor cogitaverat, in loco
isto, quia ibi occisi sunt: Job 5: apprehendit sapientes in astutia
sua, et consilium pravorum dissipat. Et occisionis speciem: et
subvertam eos gladio. Ezech. 21: hic est gladius occisionis
magnae, qui obstupescere eos fecit, et corde tabescere, et
multiplicat ruinas. Et ponens abjectionem cadaverum: et dabo cadavera
eorum escam volatilibus caeli. Ps. 78: posuerunt mortalia servorum
tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis
terrae. Et ponens destructionem urbium: et ponam civitatem hanc in
stuporem. Supra 18, idem. Secundo poenam quam passi sunt in
obsidione: et cibabo eos carnibus filiorum suorum. Deute. 28:
comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum, et filiarum
tuarum, quas dederit tibi dominus Deus tuus, in angustia, et
vastitate, qua opprimet te hostis tuus. Thren. 4: manus mulierum
misericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibus earum in
contritione filiae populi mei.
|
|