|
Hic comminatur eis confusionis poenam: et ab Aegypto confunderis, de
cujus auxilio speras, ab Assur, quorum auxilium contra decem tribus
et Assyrios quaesisti, 4 Reg. 16. Manus tuae erunt super caput
tuum, in signum doloris. Isa. 30: erit vobis fortitudo Pharaonis
in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam. Notandum,
quod peccatum dicitur vanitas, quia phantasticum in eligendo. Ps.
39: beatus vir cujus est nomen domini spes ejus, et non respexit in
vanitates, et insanias falsas. Quia transitorium in permanendo.
Psalm. 77: defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum
festinatione. Quia fallax in expectando. Eccli. 34: vana spes et
mendacium viro insensato, et somnia extollunt imprudentes. Quia
infructuosum in consequendo. Isa. 49: in vacuum laboravi, sine
causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Item notandum, quod est
fons aquae sacramentalis munditiae. Ezech. 47: postquam venerint
illuc aquae istae, sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens.
Aquae reficientis doctrinae. Isa. 55: omnes sitientes venite ad
aquas; et qui non habetis argentum properate, emite et comedite.
Aquae refrigerantis gratiae Joan. 4: fiet in eo fons aquae
salientis in vitam aeternam. Aquae nitentis gloriae. Apoc. ult.
ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum tamquam crystallum,
procedentem de sede Dei et agni.
|
|