|
Hic prosequitur judicii ordinem: et primo ponit accusationem; secundo
repellit excusationem, ibi, ego te plantavi vineam electam omne semen
verum. Prima in tres. Primo exaggerat culpas eorum ex beneficiorum
ingratitudine; secundo ex facti enormitate, ibi, propterea adhuc
judicio contendam vobiscum; tertio ex mentis obstinatione, ibi,
numquid servus est Israel, aut vernaculus? Circa primum tria.
Primo purgat se a culpa, ne in ipso videatur ingratitudinis causa:
quid invenerunt patres vestri in me? Mali scilicet, quia nihil.
Elongaverunt, longo tempore recesserunt, vanitatem, idola, quae non
prosunt cultoribus. Mich. 6: popule meus quid feci tibi, aut quid
molestus fui tibi? Responde mihi. Secundo ponit beneficiorum
abundantiam, praecipue tangens eductionem de Aegypto. Et tangit hoc
beneficium tripliciter. Quantum ad locum unde eduxit: et non
dixerunt, ubi est dominus? Quaerentes me toto desiderio.
Ascendere, propter situm terrae. Infra 26: eduxi eos de terra
Aegypti. Quantum ad viam per quam duxit: qui transduxit per desertum
(...) imaginem mortis, quia ipso aspectu mortem comminabatur.
Deut. 8: ductor tuus fuit in solitudine. Et quantum ad terram in
quam induxit: et induxi vos in terram Carmeli, propter similitudinem
fertilitatis, non quod mons iste sit in terra promissionis. Num.
14: terra quam circuivimus valde bona est. Tertio ponit
ingratitudinis culpam; et primo quo ad omnes communiter: et ingressi
contaminastis, idolis, Psalm. 105: infecta est terra in
sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum. Secundo quo ad
praelatos specialiter. Sacerdotes, quorum est ducere in Deum;
tenentes legem, doctores; pastores, principes, quorum est ab
idolatria revocare. Isa. 56: ipsi pastores ignoraverunt
intelligentiam.
|
|