|
Hic exaggerat culpam eorum ex facti enormitate: et primo proponit quod
intendit, scilicet judicium: adhuc contendam, super enormitate,
sicut pro ingratitudine, cum filiis, qui malitiam patrum imitantur.
Mich. 6: judicium domini cum populo suo, et cum Israel
dijudicabitur. Secundo exequitur propositum, ostendens in judicio
peccati enormitatem: et primo ex comparatione cultorum: transite, per
considerationem, Cethim, Occidentales ultra Cyprum, vel civitas
nominis Cedar, ubi habitant Ismaelitae. Si mutavit gens; quasi
dicat, non mutavit. Unde constat quod comparatione aliorum damnati
sunt. Ezech. 5: contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam
gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt.
Secundo ex comparatione deorum prorumpens in stuporem, obstupescite;
quasi dicat: si esset possibile, caeli obstupescerent: vel Angeli,
qui in caelis sunt, sicut civitas regis sui. Portate ejus,
principaliores in Angelis, qui sunt quasi principes et judices
aliorum. Simile Isa. 1: audite, caeli, et auribus percipe terra
quoniam dominus locutus est. Secundo subjungit stuporis rationem.
Duo enim, contra duas partes praecepti. Exod. 20: ego sum
dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Non habebis deos
alienos coram me, et cetera. Et iterum: non facietis deos
argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Fontem aquae, qui veram
consolationem eis dare possum. Psal. 35: apud te est fons vitae.
Cisternas, idola, quae salvare non possunt, foderunt, quia ipsi ea
fecerunt. Psal. 113: simulacra gentium, argentum et aurum opera
manuum hominum.
|
|