|
Hic exaggerat culpam ex mentis obstinatione: et primo quia peccatum
non recognoscebant; secundo quia multiplicabant, ibi, a saeculo
confregisti jugum meum. Circa primum tria. Primo sumit ex poenis
culpae argumentum, excludens servilem conditionem, ne propter hoc
videatur juste in servitutem adducta. Vernaculus, qui nascitur in
domo domini: quasi dicat, non. Joan. 8: semen Abrahae sumus, et
nemini servivimus unquam. Proponens poenarum diversitatem quantum ad
hominum captivitatem: quare ergo factus est in praedam? Leones,
principes Chaldaeorum, vocem, praecepta vel bella. Quantum ad
regionis vastationem, posuerunt. Isa. 1: terra vestra deserta,
civitates vestrae destructae sunt. Quantum ad mulierum violationem:
filii quoque, civitates Aegypti, usque ad verticem, contra naturam
abutentes, nulli parcentes membro. Vel spiritualiter per idolatriam
usque ad firmos contaminantes. Thren. ult.: mulieres in Sion
humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. Et concludens veram
rationem: non istud factum est tibi, quia dereliquisti dominum Deum
tuum? Ducebat, prospere. Non enim te dereliquit, sed tu ipsum.
Dan. 9: quia recessimus a te, et non audivimus vocem domini Dei
nostri, ut ambularemus in lege ejus quam posuit nobis per servos suos
prophetas (...) stillavit super nos maledictio. Secundo ponitur
inutile remedium, quod contra hujusmodi poenas adhibebant. Ex quo
patet quod peccatum non recognoscebant sperantes in auxilio gentium:
unde ponit auxilii inquisitionem, et nunc quid tibi vis? Quasi
dicat: non sic deberes poenas vitare, sed Deum placando, in via
Aegypti, mittens pro auxilio, aquam, Nili, fluminis, Euphratis,
qui est Assyriorum. Isa. 30: qui ambulatis ut descendatis in
Aegyptum, et os meum non interrogastis. Contra praedictae culpae
recognitionem, arguet, malitia, quando pro ea poenas sustinebis.
Isa. 3: agnitio vultus eorum respondebit eis, et peccatum suum
quasi Sodoma praedicaverunt. Tertio adhibet utile consilium, ut
peccatum recognoscant: scito malum, inhonestum, amarum, poenosum.
Sophon. 1: vox diei domini amari, tribulabitur ibi fortis.
|
|