|
Hic tollit excusationem: et primo quam possent habere, proponendo
cultoris negligentiam: contra quod, ego te plantavi electam ex electis
patribus. Isa. 5: vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei
et cetera. Secundo quam possent habere negando culpam, ibi, si
laveris. Et primo convincit eos de culpa in Deum; secundo de culpa
in proximum, ibi, quid niteris bonam ostendere viam tuam? Circa
primum duo. Primo convincit de culpa, ostendens negandi
impossibilitatem. Nitro, quod calore solis condensatum, sicut sal,
sordes lavat: berith, quaedam herba ad lavandum sordes: et est modus
loquendi: quasi dicat: tota aqua fluminis non faceret te mundam;
idest nulla est tibi excusatio vel purgatio. Prov. 30: generatio,
quae sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis.
Quomodo dicis: non sum polluta? Prov. 20: quis potest dicere:
mundum est cor meum, purus sum a peccato? Et ponit culpae
purgationem, proponens duas circumstantias. Primo locum: vide vias,
opera, in convalle, filiorum Ennon, ubi idola colebant. Hic locus
Siloe fontibus irrigatur, et ibi erat delubrum Baal, secundum
Glossam. Infra 31: dirige cor tuum in viam rectam in qua
ambulasti. Et proponit peccati modum quantum ad peccandi
solicitudinem. Cursor levis, quasi expeditus ad peccandum. Prover.
1: pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant
sanguinem. Quantum ad concupiscentiae fervorem: onager in desiderio,
scilicet coitus, attraxit ventum, quo percipit odorem feminae suae,
amoris rei amatae. Infra 14: onagri steterunt in rupibus,
traxerunt ventum quasi dracones. Quantum ad fortem adhaesionem,
nullus avertet, amovendo. Et quantum ad peccandi promptitudinem,
omnes qui quaerunt eam: quasi de meretrice loquitur, quae etiam
tempore menstruorum amasiis se exhibet. Ezech. 16: divisisti pedes
tuos omni transeunti, et multiplicasti omnes fornicationes tuas.
Secundo convincit eos de mentis duritia: et primo quia non revocantur
monitis; secundo quia non corriguntur flagellis, ibi, quid vultis
mecum judicio contendere? Tertio quia non flectuntur beneficiis,
ibi, videte verbum domini. Circa primum tria. Primo ponit
admonitionem, prohibe: quasi dicat: cessa a peccatis, pro quibus
nudis pedibus et sitiens duceris in captivitatem, sicut Isa. 20:
sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, sic
minabitur rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem
Aethiopiae juvenum et senum, nudam et discalceatam discoopertis
natibus, ad ignominiam Aegypti. Secundo ostendit populi
rebellionem: et dixisti: desperavi, nequaquam faciam. Alienos,
idola. Infra 18: dixerunt: desperavimus, post cogitationes
nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.
Tertio comminatur confusionem: et primo ponit confusionis
similitudinem: quomodo confunditur fur quando deprehenditur; sic
confusi sunt, deprehensi in poenis; ligno, idolo ligneo, pater,
Deus. Psalm. 96: confundantur omnes qui adorant sculptilia, et
qui gloriantur in simulacris suis. Isa. 1: confundentur ab idolis
suis. Secundo exponit confusionis ordinem, primo ponens divini
auxilii destitutionem, verterunt, quasi inobedientes. Zachar. 7:
averterunt scapulam recedentes, et aures suas aggravaverunt, ne
audirent legem. In tempore afflictionis. Oseae 6: in tribulatione
sua mane consurgent ad me. Venite, et revertamur ad dominum et
cetera. Secundo ponit idolorum inutilitatem. Ubi sunt dii? Deut.
32: ubi sunt dii eorum, in quibus habent fiduciam? Tertio idolorum
multitudinem: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui
Juda. Isa. 2: repleta est terra ejus equis, et innumerabiles
quadrigae ejus.
|
|