|
Hic ostendit duritiam, quia non corriguntur flagellis. Et primo
miratur excusationem: quid vultis mecum judicio contendere? Job 9:
si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro
mille. Secundo ostendit eorum incorrigibilitatem quantum ad flagella
minorum: frustra percussi filios vestros; et majorum: devoravit
gladius vester, ab hostibus, vestris meritis, in occisionem missus,
prophetas vestros, falsos, scilicet Baal, et ariolos: et quantum ad
omnes communiter: quasi leo vastator, sic vastat; vel quasi leo
vastator, sic vastatur: contra leonem enim omnes insurgunt; sic et
contra lupum. Infra 6: frustra conflavit conflator, malitiae enim
eorum non sunt consumptae. Argentum reprobum vocate eos, quia dominus
projecit illos.
|
|