|
Finita comminatione contra populum, incipit comminatio contra
principes. Et primo ponitur comminatio prophetae contra principes;
secundo conspiratio principum contra prophetam, infra 26 cap.: in
principio regni Joakim filii Josiae regis Juda. Circa primum duo.
Primo comminatur contra principes Judaici populi; secundo contra
illos, et alios, infra 25 cap.: verbum quod factum est ad
Jeremiam a domino. Prima in duas. In prima comminatur contra
principes in summo dignitatis gradu constitutos; in secunda contra
omnes comminatur, infra 23 cap.: vae pastoribus qui dispergunt, et
dilacerant gregem. Circa primum duo. Primo comminatur contra summum
in dignitate spirituali, scilicet contra summum sacerdotem; secundo
contra summum in dignitate temporali, scilicet contra regem, infra
21 cap.: verbum quod factum est ad Jeremiam a domino. Circa
primum duo. Primo ponitur comminatio contra summum sacerdotem;
secundo propter pericula quae ex hoc prophetae imminebant, ponitur
ipsius conquestio, ibi, seduxisti me, domine. Circa primum duo.
Primo ponitur comminationis occasio ex prophetae persecutione: ubi
ponitur persecutionis ratio: prophetantem sermones istos, contra
civitatem: hoc enim erat officium summi sacerdotis, ut scilicet falso
prophetantes corriperet. Infra 29: dedit te dominus sacerdotem pro
Jojade sacerdote, ut sis dux in domo domini super omnem virum
arreptitium, et prophetantem, ut mittas eum in nervum, et in
carcerem, et cetera. Prophetae persecutio: et percussit (...)
et misit eum in nervum, in carcerem, genus tormenti ad detinendum
captivos, Beniamin, quae ducebat in tribum Beniamin; erat enim
civitas sita in confinio duarum tribuum. Superiori, quia forte plures
erant portae ducentes in terram illam, in domo domini: unde in illa
porta exercebatur judicium de prophetis, et de ministris templi, et
ibi claudebantur in carcere. Thren. 3: circumaedificavit adversum
me ut non egrediar, aggravavit compedem meum. Et prophetae
liberatio: cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam
de nervo. Act. 4: factum est autem in crastinum, ut congregarentur
principes eorum, et seniores, et Scribae in Jerusalem. Psalm.
67: qui educit vinctos in fortitudine. Secundo ponitur comminatio:
et primo ponitur poenae designatio ex immutatione nominis: et dixit ad
eum: loquitur ad modum hominis timidi, qui undique circumspicit.
Prov. 10: pavor his qui operantur malum. Secundo ponitur poenae
comminatio: quia haec dicit dominus: et primo quantum ad ipsius
amicos: te, et omnes amicos. Ps. 77: sacerdotes eorum in gladio
ceciderunt. Secundo quantum ad subditos, ponens captivitatem
hominum: et omnem Judam. Thren. 1: migravit Judas propter
afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec
invenit requiem. Et direptionem bonorum: et dabo universam
substantiam civitatis hujus. Isa. 39: auferentur omnia quae in
domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc,
in Babylonem. Non relinquetur quicquam, dicit dominus. Tertio
quantum ad ipsius domesticos: tu autem Phassur, et omnes habitatores
domus tuae, ibitis in captivitatem (...) et omnes amici tui quibus
prophetasti mendacium; promittens prospera. Isa. 22: quasi pilam
mittet te dominus in terram latam et spatiosam. Ibi morieris, et
cetera. Amos 7: filii tui, et filiae tuae in gladio cadent, et
humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et
Israel captivus migrabit de terra sua.
|
|