|
Hic ponitur prophetae conquestio: et primo plangit injunctum
officium, secundo nativitatis ortum. Circa primum duo. Primo
plangit injunctum officium propter consecutam irrisionem; secundo
propter persecutionem, ibi, audivi enim contumelias multorum. Circa
primum tria. Primo quasi conquerendo notificat injunctionis modum,
seduxisti; idest occasionem deceptionis ex verbis tuis accepi:
credebam enim me prophetaturum contra gentes, et non contra Judaeos a
quibus persecutionem patior. Non autem vult imponere crimen
deceptionis in Deum, quia blasphemaret. Invaluisti, imponens
officium mihi renitenti, ut supra 1. Et hoc praecipue quia fructum
praedicationis suae non vidit. Isa. 49: in vacuum laboravi, sine
causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Secundo proponit
praedicationis eventum, ponens irrisionem: factus sum in derisum
(...) omnes subsannant rugatione nasi, irrisionem propalantes.
Thren. 3: factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum
tota die. Et assignat rationem, ponens praedicationis verbum, quo
arguebat aperte culpas, et comminabatur poenas: quia jam olim loquor
vociferans iniquitatem, et vastitatem, quae tamen nondum venit.
Isa. 16: his qui laetantur super murum cocti lateris, loquimini
plagas suas. Et consequens opprobrium: et factus est mihi sermo
domini in opprobrium, idest opprobrii causa. Act. 26: Festus
Paulo dixit: multae litterae ad insaniam te deduxerunt. Tertio
resignat injunctum officium et dixi. Et primo abjicit officium, non
recordabor, idest, non cogitabo ulterius loqui ad populum. Nolebat
enim margaritas ante porcos spargere. Matth. 7: nolite sanctum dare
canibus. Secundo officium abjectum resumit: et factus est quasi
ignis; quanto enim magis quis exterius a verbis abstinet, magis intus
fervorem amoris sentit. Ps. 38: concaluit cor meum intra me, et
in meditatione mea exardescet ignis. In ossibus, in intimis mentis,
defeci, a proposito, ferre non sustinens, interius incendium, audivi
enim contumelias multorum. Hic conqueritur de officio assumpto, ex eo
quod persecutiones sustinebat. Et primo ponitur adversariorum
persecutio: et primo ponit persequentium multitudinem, multorum,
quibus resisti non potest. Persequimini; in quo notatur ipsorum
conjuratio. Ponit etiam familiaritatem: ab omnibus viris qui erant
pacifici mei; in quo notatur imminens periculum Abdias: omnes viri
foederis tui illuserunt tibi, invaluerunt contra te viri pacis tuae.
Secundo ponitur prophetae confortatio, ponens divinum auxilium:
dominus autem mecum, ad defendendum. Isa. 50: dominus Deus
auxiliator meus, et ideo non sum confusus. Et ipsius officium: et
idcirco cadent, quia persequuntur. Isa. 40: deficient pueri, et
laborabunt, et juvenes infirmitate cadent. Confundentur, quia
opprobria dixerunt, quia non intellexerunt, idest intelligere
noluerunt, opprobrium, aeternae damnationis, vel futurae
captivitatis. Psal. 39: confundantur, et revereantur qui quaerunt
animam meam ut auferant eam. Tertio ponitur petitio: ubi captat
benevolentiam, commendans justitiam, probator, idest approbator vel
inquisitor et discussor: scientiam, qui videt renes, quantum ad
affectiones, et corda, quantum ad cogitationes. Supra 17: ego
dominus scrutans cor, et probans renes, qui do unicuique juxta viam
suam, et cetera. Petit vindictam: videam, quaeso, ultionem meam ex
eis: assignat causam: tibi enim revelavi, non hoc ignoranti, sed
totam causam meam in te ponens. Supra 11: tibi enim revelavi causam
meam. Quarto ponitur gratiarum actio, cantate domino. Psal. 71:
quia liberavit pauperem a potente, pauperem cui non erat adjutor.
|
|