|
Hic plangit nativitatis suae ortum. Sed objicitur contra hoc quod hic
dicitur. Sanctorum enim est gloriari in tribulationibus, ut dicitur
ad Rom. 5, ergo videtur quod Jeremias non debuerit pro
tribulationibus in maledictionem prorumpere. Praeterea dies creatura
Dei est; maledicere autem creaturae Dei, est peccatum: ergo et
cetera. Praeterea dies transitorium quid est, et huic poenam
maledictionis aptare stultum est: ergo et cetera. Praeterea nullus
debet innocenti maledicere; sed ille homo in hoc quod Jeremiam non
interfecit, innocens fuit: ergo peccavit ipsi maledicendo. Ad primum
dicendum, quod tribulationes in se consideratae malae sunt inquantum
contrariantur naturae bonae, ut dicit Augustinus; et sic eas
abhorrere naturali odio, peccatum non est. Si tamen propter eas ratio
a sua rectitudine deduceretur, hoc esset peccatum. Consideratae autem
secundum quod promovent in bonum, sic sancti in ipsis gloriantur,
sicut infirmus in sectione per quam sanatur. Ad secundum dicendum, et
ad tertium, quod diei in sua natura consideratae non maledicit, quia
hoc esset stultum et peccatum, sed inquantum mala est, prout scilicet
aliquid mali in ipsa accidit; sicut e contra dies festus agitur propter
aliquod bonum quod die illo accidit: et hoc significat, illa
maledictio, Gregorius tamen respiciens ad naturam ipsius diei dicit,
quod ad litteram non potest intelligi. Et similiter dicendum ad
ultimum, quod non maledicit illis hominibus nisi inquantum relationem
habent ad suum actum. Unde per hoc dat intelligere horrorem suum,
hyperbolice loquens, et taedium vitae suae propter angustias quas
patiebatur. Circa hoc ergo duo facit. Primo ponit maledictionem
contra nativitatis tempus: maledicta dies. Job 3: pereat dies in
qua dictum est: conceptus est homo. Contra nativitatis nuntium:
maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: natus est tibi puer
masculus et quasi gaudio laetificavit eum. Gen. 21: gaudium fecit
mihi dominus, et quicumque audierit, corridebit mihi. Et explicat
maledictionis modum: sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit
dominus. Isa. 25: posuisti civitatem in tumultum, urbem fortem in
ruinam. Et contra vitae ministrum, qui scilicet vitam conservavit:
audiat clamorem, scilicet mortis ut fieret mihi mater mea sepulcrum,
quasi non computatus esset inter homines, conceptus aeternus, qui
scilicet numquam ad debitum partum pervenisset. Job 3: quare non in
vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii. Secundo
ponitur maledictionis ratio: quare de vulva egressus sum? Supra
15: vae mihi, mater mea, quare genuisti me virum rixae, virum
discordiae, in universa terra? 1 Mach. 2: vae mihi, ut quid
natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis
sanctae, et sedere illic cum datur in manibus inimicorum? Nota super
illo verbo, seduxisti me, domine, et seductus sum; fortior me
fuisti, et invaluisti, quia dominus seducit trahendo persuasionibus.
2 Cor. ult.: cum essem astutus, dolo vos cepi. Alliciendo
consolationibus. Apocal. 10: cum devorassem eam, amaricatus est
venter meus. Confortando promissionibus. Supra 4: ergo ne
decepisti populum istum, et Jerusalem, dicens: pax erit vobis? Et
ecce pervenit gladius usque ad animam. Invalescit autem dominus
corrigendo. Isa. 8: in forti manu sua erudivit me, ne irem in via
populi hujus. A noxiis retrahendo. Oseae 2: sepiam viam tuam
spinis, et sepiam eam maceria. Amore alligando. Oseae 11: in
funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis.
|
|