|
Hic ponitur comminatio contra reges, qui obtinent summum gradum in
potestate saeculari: et primo secundum quod reges puniuntur per poenam
populi; secundo secundum quod puniuntur in propria persona, 22
cap.: haec dicit dominus et cetera. Circa primum duo. Primo
ponitur regis interrogatio vel petitio: interroga; quasi dicat,
quaere divinum responsum, et ora pro nobis. Hic Phassur non est idem
qui supra, qui ex alio patre natus. Isa. 37: dies tribulationis
et correctionis, et blasphemiae dies haec: quia venerunt filii usque
ad partum, et virtus non est pariendi. Et infra (ibid.): leva
ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt. Secundo ponitur
prophetae responsio: et dixit Jeremias. Et primo comminatur poenam
quantum ad tempus ante civitatis captionem, contra tria in quibus
confidebant: scilicet in armorum munitione: ecce convertam; quasi
dicat: arma quae contra hostes assumpsistis, in vosipsos
convertentur, quia contra vos invicem pugnabitis. Psalm. 7:
convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas
ejus descendet. Vel convertentur, quasi sine fructu. Confidebant
etiam in murorum fortitudine; contra quod dicit: et Chaldaeos, qui
obsident in circuitu murorum; quasi dicat, non impedientibus muris.
Thren. 4: non crediderunt reges terrae, et universi habitatores
orbis, quoniam ingrederetur hostis, et inimicus per portas
Jerusalem. Confidebant etiam in divina protectione; contra quod
dicit: et debellabo ego vos in manu extenta, idest potentia mea ad
vindictam parata, forti, cui resisti non potest, furore, quantum ad
pessimos, indignatione, quantum ad minus peccantes, in ira grandi,
contra mediocres.
|
|