|
Hic tangit modum impugnationis. Ezech. 20: in manu valida, et in
brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos, et adducam vos
in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi, facie ad faciem.
Et quantum ad tempus post urbis captionem: et post hoc, comminans
poenam, dabo Sedeciam. Thren. 1: dedit me dominus in manu de qua
non potero fugere. Et excludit misericordiam: et non flectetur,
precibus, vel muneribus, neque parcet, propter pristinam amicitiam,
neque miserebitur, ex compassione miseriae. Proverb. 6: zelus et
furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusque
precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Et hoc quia
pactum non servavit. Ezech. 17: qui dissolvit pactum, numquid
effugiet? Secundo proponit eis salutis viam quantum ad populum: et ad
populum hunc dices. Et primo dat eis eligendi libertatem: ecce ego do
coram vobis viam vitae, et viam mortis. Eccl. 15: ante hominem
vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi.
Ponit disjunctionem: qui habitaverit in urbe hac morietur (...)
qui autem egressus fuerit (...) vivet. Isa. 51: egredimini de
medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira
furoris domini. Et assignat rationem: posui enim faciem meam super
civitatem hanc. Supra 1: ollam succensam ego video. Et ad regem:
et domui regis Juda, scilicet dices, ponens consilium: judicate
mane. Psal. 81: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris
liberate. Et ponit imminens periculum: ne forte egrediatur ut ignis
indignatio mea. Deut. 32: ignis succensus est in furore meo, et
ardebit usque ad Inferni novissima. Tertio excludit falsam fiduciam,
ponens confidentiae causam: ecce ego ad te, idest arcem Jerusalem,
habitatricem vallis solidae, atque campestris: erat enim Jerusalem in
latere montis versus vallem Arnon: ergo pars erat in valle. Vel
dicitur despective, sicut Isa. 22: onus vallis visionis et
cetera. Et etiam ex monte habebat soliditatem, fortitudinem et
firmitatem; et ex fructiferis vallibus habebat fertilitatem. Et
superbam audaciam: qui dicitis; quis percutiet nos? Abdias 2: qui
dicis in corde tuo: quis detrahet me in terram? Et comminatur
poenam: et visitabo, et succendam ignem in saltu, infructuosum
populum, Joelis 1: ignis comedit speciosa deserti, et flamma
succendit omnia ligna regionis.
|
|