|
Hic ponitur comminatio contra Joakim. Et primo arguit culpam
injustae aedificationis, ponens injustum aedificium: vae ei qui
aedificat, scilicet Joakim filio Josiae, coenacula, cameras, et
proprie illas ad quas ascenditur scalis vel gradibus, a coenando
dictas. Eccli. 21: qui aedificat domum suam impensis alienis,
quasi qui colligit lapides suos in hyeme. Amicum suum opprimet
frustra, petens scilicet auxilium ad aedificandum. Levitic. 19:
non remaneat merces mercenarii tui apud te usque mane. Ponens etiam
aedificii ornatum: qui dicit: aedificabo mihi domum latam (...)
laquearia, quae cameris elevatis in solarium observatione succedunt,
synopide, colore rubeo dicto a Synope civitate Persarum. Secundo
excludit falsam fiduciam, qua promittebat sibi prosperitatem, quam
pater suus Josias habuerat ponens stultam comparationem: numquid
regnabis, quoniam confers te cedro? Patri tuo. Psal. 36: vidi
impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani. Et ostendit
eorum discretionem, proponens patris justitiam: pater tuus comedit;
et tamen propter abundantiam non deseruit justitiam; et ideo prospere
sibi successit. Job 19: cumque sederem quasi rex, circumstante;
eram tamen maerentium consolator. Et proponens filii injustitiam: tu
vero oculi, quantum ad cognitionem, et cor, quantum ad affectionem
cordis, ad avaritiam, quantum ad injustam rerum ablationem,
calumniam, falsam criminis impositionem, ut tali occasione
opprimeret, ad cursum mali, quasi dicat. Quod corde conceperas,
opere explebas. Genes. 6: cuncta cogitatio humani cordis intenta
est ad malum omni tempore. Tertio comminatur poenam propter hoc dicit
dominus. Et primo quantum ad ipsum regem, privatione planctus: non
plangent, consanguinei, non concrepabunt, simul concordantes
subditi. Supra 16: non plangentur, et non sepelientur: in
sterquilinium super faciem terrae erunt. Et privatione sepulturae:
sepultura asini sepeliuntur: quia projectus bestiis devorandus. Isa.
14: omnes reges gentium, universi dormierunt in gloria, vir in domo
sua; tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis,
pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et
descenderunt ad fundamenta laci. De illo autem Joakim diversa in
diversis inveniuntur 4 enim Reg. 24, dicitur, quod immisit
dominus latrunculos vicinarum gentium contra ipsum, qui interfecerunt
ipsum; et dormivit cum patribus suis. 2 vero Paral. 36,
dicitur, quod ascendit contra eum rex Babyloniae, et duxit eum in
Babyloniam quasi captivum. Josephus autem dicit, quod cum ingressus
esset civitatem Nabuchodonosor, vel Nabuzardam, fregit pactum, et
interfecit multos juvenes, cum quibus et Joakim. Hic autem dicitur,
quod fuit insepultus. Et ideo ad concordiam omnium horum sciendum
est, quod iste Joakim substitutus fuit a Pharaone Joatham fratri
suo, et regnavit post cum rege Aegypti. Tandem VIII anno regni
ejus, venit Nabuchodonosor contra eum, et tradidit se sibi. Et
factus est ei tributarius duobus annis. In decimo autem anno
rebellavit. Unde Nabuchodonosor venit contra eum, et captivum
ducebat in Babyloniam: cui in via confoederatus est, et reversus est
in Jerusalem. Sed Nabuzardam, congregatis latrunculis vicinarum
gentium, intravit Jerusalem, et frangens pactum, interfecit eum:
quo sepulto in sepulcris regiis a populo terrae, Nabuzardam indignatus
fecit eum effodi, et projici bestiis devorandum. Secundo contra
principes ipsius ponens eorum contritionem: ascende Libanum, montem
templi, in Basan, quae subjacet monti Jerusalem. Isa. 40:
super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion. Amatores,
principes et defensores. Ponens etiam hujus rationem ex inobedientia:
locutus sum ad te in abundantia tua, idest quando bonis a me traditis
abundabas. Supra 6: audite vocem tubae. Et dixerunt, non
audiemus. Et ex antiqua consuetudine: haec est via, scilicet
inobedientia, ab adolescentia, scilicet a tempore quo egressa est de
Aegypto. Isa. 48: transgressorem ex ventre vocavi te. Supra
2: a saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et
dixisti: non serviam. Et ponit contritionis modum et ordinem: omnes
pastores tuos, idest principes, pascet ventus, dispersionis in
captivitatem, amatores, Aegyptii. Oseae 12: Ephraim pascit
ventum, et sequitur aestum. Tertio comminatur contra ipsam civitatem
regalem, confusionem: et tunc confunderis (...) quae sedes in
Libano, in quo designatur superbia. Roman. 6: quem ergo fructum
habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? Et dolorem.
Quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores
parturientis? Praeteritum pro futuro. Psal. 47: ibi dolores ut
parturientis.
|
|