Lectio 3

Hic ponitur comminatio contra Jechoniam: et primo comminatur captivitatem: secundo sterilitatem, ibi, terra, terra, terra. Circa primum duo. Primo ponitur captivitatis comminatio quia comminatur dignitatis amissionem, et divini auxili destitutionem: si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu: quantumcumque in loco murato ut, quamvis rex populi mei; evellam, privando ipsum dignitate sua, et auxilio meo. Apocalyp. 2: amovebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Comminatur etiam hostium servitutem: et dabo te. Thren. 1: dedit me dominus in manu de qua non potero effugere. Comminatur etiam captivitatem: et mittam. Baruch 3: quid est, Israel, quod in terra inimicorum es? Inveterasti in terra aliena. Secundo ponitur comminationis admiratio: numquid vas fictile, atque contritum vir iste Jechonias? Quasi, nullam soliditatem virtutis, vel potentiae habens, voluptate, quia dominus in ipso non delectatur. Eccli. 21: cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit.