|
Hic comminatur sterilitatem, quae nec tenebit fructum praesentis
prosperitatis: terra, terra, terra, quasi dicat: ex quo homines non
audiunt, saltem insensibilia obediant. Vel est methonimia, continens
pro contento. Et dicit ad majorem expressionem; vel propter tres
partes terrae. Deut. 32: audiat terra verba oris mei. Scribe,
quasi sententiam, quae scripto traditur, ut in memoria conservetur.
Supra 17: peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue
adamantino. Sterilem, quia mente non concipiet ea quae sibi forent
utilia. Non prosperabitur, in operibus suis. Erit etiam sterilis,
quantum ad fructum successionis in dignitate regali. Nec enim erit
vir, qui sit purus homo: Christus enim de semine ejus fuit; sed fuit
Deus et homo, Matth. 1. Nec illo regnandi modo rex fuit, sed
regnat aeternaliter ad dexteram Dei patris. Potestatem habeat, quasi
regiam. Quia Zorobabel nepos ejus, rex populi non fuit. Infra
36: non erit ex eo qui sedeat super solium David et cetera. Nota
super illud, nolite flere super mortuum, quod non multum plorandum est
super mortuum propter planctus inutilitatem. Eccli. 38: ne dederis
in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te. Propter mortis
communitatem. 2 Reg. 14: omnes morimur, et quasi aquae dilabimur
in terram, quae non revertuntur. Propter culpae immunitatem.
Sapien. 4: raptus est ne malitia mutaret intellectum illius, aut ne
fictio deciperet animam illius. Propter laboris quietem. Apocalyp.
14: amodo jam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis.
Propter gloriae consecutionem. 2 Corinth. 5: scimus enim, quod
si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod
aedificationem ex Deo habemus, domum non manu factam, sed aeternam in
caelis. Item super illud, omnes pastores tuos pascet ventus, nota,
quod pastores Ecclesiae quandoque pascit ventus elationis. Isa.
57: omnes eos auferet ventus, tollet aura. Ventus nimiae
expectationis. Eccli. 34: quasi qui apprehendit umbram, et
persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. Ventus
captivitatis. Ezech. 5: tertiam partem disperges in ventum, et
gladium nudabis post eos. Et futurae damnationis. Supra 18: sicut
ventus urens dispergam eos coram inimico; dorsum et non faciem ostendam
eis in die perditionis eorum.
|
|