|
Hic ponitur comminatio contra prophetas, sicut titulus ipse declarat:
et primo ponitur comminatio contra prophetas; secundo contra
prophetarum visiones, ibi, si igitur interrogaverit te populus iste et
cetera. Circa primum duo. Primo ponit prophetarum deceptionem;
secundo ponit deceptionum diversitatem, ibi, haec dicit dominus et
cetera. Circa primum duo. Primo ponit effectum deceptionis in
populo; secundo ponit decipientium prophetarum peccatum, ibi,
propheta namque, et sacerdos polluti sunt. Circa primum duo. Primo
ponitur prophetae compassio super futura contritione, quam designat per
contritionem cordis: contritum est cor meum; per tremorem corporis:
contremuerunt omnia ossa mea; sicut solet turbatis accidere; per
impedimentum cognitionis: factum sum quasi vir ebrius qui non habet
usum rationis: et hoc ex magnitudine stuporis, madidus a vino, qui
habet quidem rationis usum, sed impeditum propter multam potationem, a
facie domini, a praesentia revelationis ipsius, qui mihi se iratum
contra Judaeos dicit, verborum sanctorum ejus, quibus mihi culpam
ipsorum notificavit, et poenam praedixit. Psalm. 21: dispersa
sunt omnia ossa mea, factum est cor meum tamquam cera liquescens in
medio ventris mei. Isa. 29: obstupescite et admiramini,
fluctuate, et vacillate, inebriamini, et non a vino, movemini, et
non in ebrietate et cetera. Secundo ponitur populi dissipatio: et
primo quantum ad culpae magnitudinem: quia adulteriis, idolatria
scilicet, et aliis peccatis, repleta est terra, Judaeorum. Isa.
2: repleta est terra ejus idolis et cetera. Secundo quantum ad
poenae inflictionem: quia a facie maledictionis, scilicet divinae,
luxit, sterilis facta. Isa. 24: luxit, et defluxit terra, et
infirmata est et cetera. Tertio inquantum ad obstinationem: factus
est cursus eorum malus, quia ad malum parati sunt pro peccatis.
Proverb. 1: pedes eorum ad malum currunt. Dissimilis, fortitudini
sanctorum patrum, qui in servitio Dei seipsos exercebant. Prov.
15: cor stultorum dissimile erit.
|
|