|
Hic ponit diversos modos deceptionis: et primo exponit ipsos; secundo
summatim eos colligit, ibi, propterea ecce ego ad prophetas. Circa
primum duo. Primo ponit modum decipiendi per verba ficta, quando
scilicet nihil videbant, sed fingebant se visionem a domino accepisse;
secundo ponit modum decipiendi per somnia vana, dum somniis
phantasticis quasi divinis revelationibus adhaerebant, ibi, putas ne
Deus e vicino ego sum? Circa primum tria. Primo ponitur prohibitio
ad populum, ne tales pseudoprophetas audiant, eis obediendo et
credendo: nolite audire. Deuter. 13: si surrexerit in medio tui
propheta, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum
atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi:
eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis; non
audies verba prophetae illius, aut somniatoris et cetera. Secundo
inducitur pro causa prophetarum deceptio quantum ad praesumptam
auctoritatem, qui se nuntios Dei mentiebantur: visionem cordis sui
loquuntur. Ezech. 13: vae prophetis insipientibus, qui sequuntur
spiritum suum, et nihil vident et cetera. Quantum ad falsam
promissionem: dicunt his qui blasphemant. Supra 6: curabant
contritionem filiae populi mei, cum ignominia dicentes: pax, pax, et
non erat pax. Et quantum ad erroneam probationem: quis enim affuit?
Quia enim Isa. 40, dicitur: quis consiliarius ejus fuit?
Volebant debilitare comminationes prophetarum, ne eis crederetur,
quasi divina consilia ignorantibus: perverse intelligentes, quia per
verbum illud non excluditur cognitio divini consilii per revelationem,
sed per humani ingenii comprehensionem, et vidit, quasi praesens,
consideravi, quasi absens. Matth. 22: erratis nescientes
Scripturas. Secundo ostendit eorum falsitatem: et primo quantum ad
falsam promissionem, ponens poenam: ecce turbo, dispergens captivatos
tempestas gravis afflictionis, super caput impiorum, quibus pacem
promittebant: unde constat eos non esse bonos prophetas. Deuter.
18: quod in nomine domini propheta ille praedixerit, et non
evenerit, hoc dominus non est locutus. Psal. 96: ignis ante ipsum
praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Et excludit
misericordiam: non revertentur. Isa. 55: sic erit verbum quod
egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet
quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Et
inducit poenae effectum: in novissimis, quando poenas sustinueritis,
intelligetis per experimentum. Psalm. 9: cognoscetur dominus
judicia faciens. Secundo quantum ad praesumptam auctoritatem: non
mittebam. Supra 14: non misi eos, et non praecepi eis, neque
locutus sum ad eos. Tertio quantum ad falsam probationem: si
stetissent in consilio meo, sicut veri prophetae, avertissem,
populum, vel ipsos prophetas. Supra 15: si converteris, convertam
te.
|
|