|
Hic ponit alium modum deceptionis per somnia: et circa hoc tria.
Primo inducit probans divinum testimonium, ostendens testem idoneum,
quia habet scientiam remotorum: e vicino, ut tantum quae in caelis
sunt cognoscam, ubi sedes mea dicitur; vel etiam bona, et non mala
quae a me longinqua sunt. Sap. 8: attingit a fine usque ad finem
fortiter, et disponit omnia suaviter. Et quia habet scientiam
occultorum: et si occultabitur vir in absconditis, cogitationum vel
locorum. Eccl. 16: non dicas: a Deo abscondar, et ex summo quis
mei memorabitur? Et probat utrumque: numquid non caelum et terram,
et ita non est a mea cognitione remotum, impleo? Quasi interius
penetrans; et ita non est mihi occultum. Isa. ult.: caelum mihi
sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Audivi. Eccl.
34: vana spes et mendacium viro insensato, et somnia extollunt
imprudentes. Secundo increpat deceptionis vitium quantum ad culpae
continuitatem: usquequo istud? Psal. 4: filii hominum usquequo
gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Et
quantum ad intentionem operis vel operantis: qui volunt facere ut
obliviscatur populus meus nominis mei. Ezech. 23: violabant me ad
populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut
interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae
non vivunt, mentientes populo meo, et cetera. Tertio inducit verae
doctrinae praecepta: propheta qui habet somnium narret; quasi dicat,
quicumque gradus prophetalis visionis. Rom. 12: unicuique sicut
Deus divisit mensuram fidei. Et ponit rationem: quid paleis ad
triticum? Quasi dicat: verba mea sunt triticum ad reficiendum.
Supra 14: inventi sunt sermones tui, et comedi eos; et factum est
mihi verbum tuum in gaudium et laetitiam cordis mei. Psal. 118:
quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. Et ignis,
ad accendendum. Psal. 118: ignitum eloquium tuum vehementer. Et
iterum 104: eloquium domini inflammavit eum. Malleus, ad
emolliendum dura corda. Oseae 6: propter hoc dolavi in prophetis,
et occidi eos in verbis oris mei. Et ideo non sunt miscenda spinis.
2 Cor. 6: quae societas luci ad tenebras; aut quae conventio
Christi ad Belial.
|
|