|
Hic comminatur contra prophetarum irrisiones; sicut enim Isaiae
temporibus irridebant: manda, remanda, expecta, reexpecta, et
cetera. Isa. 28, ita modo verbum quod Isaias adinvenerat quasi ad
designandum poenae gravitatem, scilicet onus domini, irridebant.
Unde circa hoc tria facit. Primo increpat irridentem populum,
comminans poenam quantum ad interrogantes: si interrogaverit,
irrisorie, dices ad eos: vos estis onus, ut per quae quis peccat per
haec et torqueatur. Sapient. 11. Isa. 1: facta sunt mihi
molesta, laboravi sustinens, et cetera. Et quantum ad colloquentes:
et propheta. Ps. 88: visitabo in virga iniquitates illorum, et in
verberibus peccata eorum. Secundo prohibet irrisiones verborum: et
primo ponitur praeceptum, in quo ostenditur modus loquendi: haec
dicetis. Et prohibetur irrisio: quia onus domini (...) onus
erit, idest pro verbis suis gravi poenae obligatur. Matth. 12: ex
verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Et
assignatur irrisionis ratio, et pervertistis; quasi dicat: ideo
prohibeo, quia in derisum pervertistis. Et concludit. Haec dices.
Ezech. 33: audiunt sermones tuos, et non faciunt eos, quia in
canticum oris sui vertunt illos. Tertio comminatur poenam: et primo
poenam captivitatis: ecce ego tollam vos: loquitur ad similitudinem
ejus qui grave pondus in altum tollit, ut fortius cadere faciat.
Apocal. 18: sustulit unus Angelus fortis lapidem quasi molarem
magnum, et misit in mare dicens: hoc impetu mittetur Babylon civitas
illa magna, et ultra non invenietur. Secundo poenam confusionis: et
dabo vos in opprobrium: et potest referri ad poenam succensionis; vel
ad ignominiam qua in captivitate delati sunt. Et ignominia dicitur
peccatum, vel opprobrium non dignum nominari. Supra 20:
confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium
sempiternum, quod nunquam delebitur. Nota super illud, ecce dies
veniunt etc., quod tempus gratiae dicitur dies propter luminis
apparitionem. Rom. 13: nox praecessit, dies autem
appropinquavit: abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma
lucis. Propter solis calorem. 2 Reg. 11: cras erit vobis
salus. Propter itineris securitatem. Joan. 11: si quis
ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt; si
autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
Propter vigilantiam et sobrietatem. 1 Thess. 5: qui enim
dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
|
|